1dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus
in tempore hoc cras modius similae uno statere erit
et duo modii hordei statere uno in porta Samariae
2respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei
ait
si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo
numquid poterit esse quod loqueris
qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes
3quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae
qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
4sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur
sive manserimus hic moriendum nobis est
venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae
si pepercerint nobis vivemus
si autem occidere voluerint nihilominus moriemur
5surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae
cumque venissent ad principium castrorum Syriae
nullum ibidem reppererunt
6siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae
curruum et equorum et exercitus plurimi
dixeruntque ad invicem
ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et
Aegyptiorum
et venerunt super nos
7surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris
et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris
fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes
8igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt
tuleruntque inde argentum et aurum et vestes
et abierunt et absconderunt
et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum
et inde similiter auferentes absconderunt
9dixeruntque ad invicem non recte facimus
haec enim dies boni nuntii est
si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur
venite eamus et nuntiemus in aula regis
10cumque venissent ad portam civitatis
narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae
et nullum ibidem repperimus hominum
nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria
11ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus
12qui surrexit nocte et ait ad servos suos
dico vobis quid fecerint nobis Syri
sciunt quia fame laboramus
et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes
cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes
et tunc civitatem ingredi poterimus
13respondit autem unus servorum eius
tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe
quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel
alii enim consumpti sunt
et mittentes explorare poterimus
14adduxerunt ergo duos equos
misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte
15qui abierunt post eos usque ad Iordanem
ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis
quae proiecerant Syri cum turbarentur
reversique nuntii indicaverunt regi
16et egressus populus diripuit castra Syriae
factusque est modius similae statere uno
et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini
17porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat
constituit ad portam
quem conculcavit turba in introitu et mortuus est
iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
18factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi
quando ait duo modii hordei statere uno erunt
et modius similae statere uno
hoc eodem tempore cras in porta Samariae
19quando responderat dux ille viro Dei et dixerat
etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo
numquid fieri poterit quod loqueris
et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
20evenit ergo ei sicut praedictum erat
et conculcavit eum populus in porta et mortuus est