1Heliseus autem locutus est ad mulierem
cuius vivere fecerat filium dicens
surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris
vocavit enim Dominus famem
et veniet super terram septem annis
2quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei
et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
3cumque finiti essent anni septem
reversa est mulier de terra Philisthim
et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris
suis
4rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens
narra mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus
5cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset
apparuit mulier cuius vivificaverat filium
clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis
dixitque Giezi
domine mi rex haec est mulier
et hic filius eius quem suscitavit Heliseus
6et interrogavit rex mulierem quae narravit ei
deditque ei rex eunuchum unum dicens
restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum
a die qua reliquit terram usque ad praesens
7venit quoque Heliseus Damascum
et Benadad rex Syriae aegrotabat
nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
8et ait rex ad Azahel
tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei
et consule Dominum per eum dicens
si evadere potero de infirmitate mea hac
9ivit igitur Azahel in occursum eius
habens secum munera et omnia bona Damasci
onera quadraginta camelorum
cumque stetisset coram eo ait
filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens
si sanari potero de infirmitate mea hac
10dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis
porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur
11stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus
flevitque vir Dei
12cui Azahel ait quare dominus meus flet
at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis
Israhel mala
civitates eorum munitas igne succendes
et iuvenes eorum interficies gladio
et parvulos eorum elides et praegnantes divides
13dixitque Azahel
quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam
et ait Heliseus
ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore
14qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum
qui ait ei quid tibi dixit Heliseus
at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem
15cumque venisset dies altera
tulit sagulum et infudit aqua
et expandit super faciem eius
quo mortuo regnavit Azahel pro eo
16anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda
regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
17triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset
et octo annis regnavit in Hierusalem
18ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab
filia enim Ahab erat uxor eius
et fecit quod malum est coram Domino
19noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum
sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus
20in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda
et constituit sibi regem
21venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo
et surrexit nocte
percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum
populus autem fugit in tabernacula sua
22recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc
tunc recessit et Lobna in tempore illo
23reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
24et dormivit Ioram cum patribus suis
sepultusque est cum eis in civitate David
et regnavit Ahazias filius
eius pro eo
25anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel
regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae
26viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare
coepisset
et uno anno regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel
27et ambulavit in viis domus Ahab
et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab
gener enim domus Ahab fuit
28abiit quoque cum Ioram filio Ahab
ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad
et vulneraverunt Syri Ioram
29qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel
quia vulneraverant eum Syri in Rama
proeliantem contra Azahel regem Syriae
porro Ahazias filius Ioram rex Iuda
descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel
quia aegrotabat