1Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi
accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua
et vade in Ramoth Galaad
2cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi
et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum
et introduces interius cubiculum
3tenensque lenticulam olei fundes super caput eius
et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel
aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes
4abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
5et ingressus est
ecce autem principes exercitus sedebant
et ait verbum mihi ad te princeps
dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis
at ille dixit ad te o princeps
6et surrexit et ingressus est cubiculum
at ille fudit oleum super caput eius et ait
haec dicit Dominus Deus Israhel
unxi te regem super populum Domini Israhel
7et percuties domum Ahab domini tui
ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum
et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel
8perdamque omnem domum Ahab
et interficiam de Ahab mingentem ad parietem
et clausum et novissimum in Israhel
9et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath
et sicut domum Baasa filii Ahia
10Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel
nec erit qui sepeliat eam
aperuitque ostium et fugit
11Hieu autem egressus est ad servos domini sui
qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te
qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit
12at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis
qui ait eis haec et haec locutus est mihi
et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel
13festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum
posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis
et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu
14coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram
porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel
contra Azahel regem Syriae
15et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera
quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae
dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate
ne vadat et nuntiet in Hiezrahel
16et ascendit et profectus est in Hiezrahel
Ioram enim aegrotabat ibi
et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram
17igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel
vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum
dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum
et dicat vadens rectene sunt omnia
18abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius
et ait haec dicit rex pacata sunt omnia
dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me
nuntiavit quoque speculator dicens
venit nuntius ad eos et non revertitur
19misit etiam currum equorum secundum
venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est
et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me
20nuntiavit autem speculator dicens
venit usque ad eos et non revertitur
est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi
praeceps enim graditur
21et ait Ioram iunge currum
iunxeruntque currum eius
et egressus est Ioram rex Israhel
et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis
egressique sunt in occursum Hieu
et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis
22cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu
at ille respondit quae pax
adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia
eius multa vigent
23convertit autem Ioram manum suam
et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia
24porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas
et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo
25dixitque Hieu ad Baddacer ducem
tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae
memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem
huius
quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens
26si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius
quem vidi heri ait Dominus
reddam tibi in agro isto dicit Dominus
nunc igitur tolle proice eum in agro
iuxta verbum Domini
27Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti
persecutusque est eum Hieu et ait
etiam hunc percutite in curru suo
in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam
qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi
28et inposuerunt eum servi eius super currum suum
et tulerunt Hierusalem
sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in
civitate David
29anno undecimo Ioram filii Ahab
rege Ahazia super Iudam
30venit Hieu Hiezrahel
porro Hiezabel introitu eius audito
depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum
et respexit per fenestram
31ingredientem Hieu per portam et ait
numquid pax esse potest Zamri qui interfecit
dominum suum
32levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista
et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
33at ille dixit eis praecipitate eam deorsum
et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries
et equorum ungulae qui conculcaverunt eam
34cumque ingressus esset
et comederet bibissetque ait
ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia
regis est
35cumque issent ut sepelirent eam
non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus
36reversique nuntiaverunt ei
et ait Hieu sermo Domini est
quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens
in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel
37et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro
Hiezrahel
ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel