1erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria
scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis
et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens
2statim ut acceperitis litteras has
qui habetis filios domini vestri
et currus et equos et civitates firmas et arma
3eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri
et ponite eum super solium patris sui
et pugnate pro domo domini vestri
4timuerunt illi vehementer et dixerunt
ecce duo reges non potuerunt stare coram eo
et quomodo nos valebimus resistere
5miserunt ergo praepositus domus
et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii
ad Hieu dicentes
servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus
nec constituemus regem
quodcumque tibi placet fac
6rescripsit autem eis litteras secundo dicens
si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri
et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel
porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur
7cumque venissent litterae ad eos
tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros
et posuerunt capita eorum in cofinis
et miserunt ad eum in Hiezrahel
8venit autem nuntius et indicavit ei dicens
adtulerunt capita filiorum regis
qui respondit ponite ea duos acervos
iuxta introitum portae usque mane
9cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum
iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum
quis percussit omnes hos
10videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram
quos locutus est Dominus super domum Ahab
et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae
11percussit igitur Hieu omnes
qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel
et universos optimates eius et notos et sacerdotes
donec non remanerent ex eo reliquiae
12et surrexit et venit in Samariam
cumque venisset ad Camaram pastorum in via
13invenit fratres Ahaziae regis Iuda
dixitque ad eos quinam estis vos
at illi responderunt fratres Ahaziae sumus
et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae
14qui ait conprehendite eos vivos
quos cum conprehendissent vivos
iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram
quadraginta duos viros
et non reliquit ex eis quemquam
15cumque abisset inde
invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei
et ait ad eum
numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo
et ait Ionadab est
si est inquit da manum tuam
qui dedit manum suam
at ille levavit eum ad se in curru
16dixitque ad eum
veni mecum et vide zelum meum pro Domino
et inpositum currui suo
17duxit in Samariam
et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in
Samaria usque ad unum
iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam
18congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos
Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius
19nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius
et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me
nullus sit qui non veniat
sacrificium enim grande est mihi Baal
quicumque defuerit non vivet
porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal
20dixit sanctificate diem sollemnem Baal
vocavitque
21et misit in universos terminos Israhel
et venerunt cuncti servi Baal
non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret
et ingressi sunt templum Baal
et repleta est domus Baal a summo usque ad summum
22dixitque his qui erant super vestes
proferte vestimenta universis servis Baal
et protulerunt eis vestes
23ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal
et ait cultoribus Baal
perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini
sed ut sint soli servi Baal
24ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta
Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et
dixerat eis
quicumque fugerit de hominibus his
quos ego adduxero in manus vestras
anima eius erit pro anima illius
25factum est ergo cum conpletum esset holocaustum
praecepit Hieu militibus et ducibus suis
ingredimini et percutite eos nullus evadat
percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt
milites et duces
et ierunt in civitatem templi Baal
26et protulerunt statuam de fano Baal
et conbuserunt
27et comminuerunt eam
destruxerunt quoque aedem Baal
et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc
28delevit itaque Hieu Baal de Israhel
29verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit
nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan
30dixit autem Dominus ad Hieu
quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in
oculis meis
et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab
filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel
31porro Hieu non custodivit
ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo
non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel
32in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel
percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
33a Iordane contra orientalem plagam
omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse
ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan
34reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
35et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria
et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
36dies autem quos regnavit Hieu super Israhel
viginti et octo anni sunt in Samaria