1Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum
surrexit et interfecit omne semen regium
2tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae
Ioas filium Ahaziae
furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur
et nutricem eius de triclinio
et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur
3eratque cum ea in domo Domini clam sex annis
porro Athalia regnavit super terram
4anno autem septimo misit Ioiada
et adsumens centuriones et milites
introduxit ad se in templum Domini
pepigitque cum eis foedus
et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
5et praecepit illis dicens iste sermo quem facere
debetis
6tertia pars vestrum introeat sabbato
et observet excubitum domus regis
tertia autem pars sit ad portam Sir
et tertia pars ad portam quae est post habitaculum
scutariorum
et custodietis excubitum domus Messa
7duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato
custodiant excubias domus Domini circum regem
8et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris
si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur
eritisque cum rege introeunte et egrediente
9et fecerunt centuriones iuxta omnia
quae praeceperat eis Ioiada sacerdos
et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum
cum his qui egrediebantur e sabbato
venerunt ad Ioiada sacerdotem
10qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini
11et steterunt singuli habentes arma in manu sua
a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum
regem
12produxitque filium regis
et posuit super eum diadema et testimonium
feceruntque eum regem et unxerunt
et plaudentes manu dixerunt vivat rex
13audivit Athalia vocem currentis populi
et ingressa ad turbas in templum Domini
14vidit regem stantem super tribunal iuxta morem
et cantores et tubas propter eum
omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis
et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio
15praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum
et ait eis educite eam extra consepta templi
et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio
dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini
16inposueruntque ei manus
et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium
et interfecta est ibi
17pepigit igitur Ioiada foedus
inter Dominum et inter regem et inter populum
ut esset populus Domini
et inter regem et populum
18ingressusque est omnis populus terrae templum Baal
et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide
Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari
et posuit sacerdos custodias in domo Domini
19tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones
et omnem populum terrae
deduxeruntque regem de domo Domini
et venerunt per viam portae scutariorum in palatium
et sedit super thronum regum
20laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit
Athalia autem occisa est gladio in domo regis
21septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset