1misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem
audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius
quia amicus fuerat Hiram David omni tempore
2misit autem et Salomon ad Hiram dicens
3tu scis voluntatem David patris mei
et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini
Dei sui
propter bella inminentia per circuitum
donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
4nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum
non est Satan neque occursus malus
5quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei
sicut locutus est Dominus David patri meo dicens
filius tuus quem dabo pro te super solium tuum
ipse aedificabit domum nomini meo
6praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano
et servi mei sint cum servis tuis
mercedem autem servorum tuorum dabo tibi
quamcumque praeceperis
scis enim quoniam non est in populo meo vir
qui noverit ligna caedere sicut Sidonii
7cum ergo audisset Hiram verba Salomonis
laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie
qui dedit David filium sapientissimum
super populum hunc plurimum
8et misit Hiram ad Salomonem dicens
audivi quaecumque mandasti mihi
ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis
9servi mei deponent ea de Libano ad mare
et ego conponam ea in ratibus in mari
usque ad locum quem significaveris mihi
et adplicabo ea ibi et tu tolles ea
praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae
10itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna
iuxta omnem voluntatem eius
11Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum
tritici
in cibum domui eius
et viginti choros purissimi olei
haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos
12dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni
sicut locutus est ei
et erat pax inter Hiram et Salomonem
et percusserunt foedus ambo
13legitque rex Salomon operas de omni Israhel
et erat indictio triginta milia virorum
14mittebatque eos in Libanum
decem milia per menses singulos vicissim
ita ut duobus mensibus essent in domibus suis
et Adoniram erat super huiuscemodi indictione
15fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant
et octoginta milia latomorum in monte
16absque praepositis qui praeerant singulis operibus
numero trium milium et trecentorum
praecipientium populo et his qui faciebant opus
17praecepitque rex ut tollerent lapides grandes
lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos
18quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram
porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides
ad aedificandam domum