1erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
2et hii principes quos habebat
Azarias filius Sadoc sacerdos
3Helioreph et Ahia filii Sesa scribae
Iosaphat filius Ahilud a commentariis
4Banaias filius Ioiadae super exercitum
Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
5Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi
Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
6et Ahisar praepositus domus
et Adoniram filius Abda super tributa
7habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel
qui praebebant annonam regi et domui eius
per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
8et haec nomina eorum
Benhur in monte Ephraim
9Bendecar in Macces
et in Salebbim et in Bethsemes et Helon
Bethanan
10Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
11Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth
filiam Salomonis habebat uxorem
12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo
et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana
subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan
13Bengaber in Ramoth Galaad
habebat Avothiair filii Manasse in Galaad
ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan
sexaginta civitatibus magnis atque muratis
quae habebant seras aereas
14Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
15Ahimaas in Nepthali
sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
16Baana filius Usi in Aser et in Balod
17Iosaphat filius Pharue in Isachar
18Semei filius Hela in Beniamin
19Gaber filius Uri in terra Galaad
in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan
super omnia quae erant in illa terra
20Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine
comedentes et bibentes atque laetantes
21Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna
sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum
Aegypti
offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
22erat autem cibus Salomonis per dies singulos
triginta chori similae et sexaginta chori farinae
23decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes
excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
24ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen
quasi a Thapsa usque Gazam
et cunctos reges illarum regionum
et habebat pacem ex omni parte in circuitu
25habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo
unusquisque sub vite sua et sub ficu sua
a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
26et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium
et duodecim milia equestrium
27nutriebantque eos supradicti regis praefecti
sed et necessaria mensae regis Salomonis
cum ingenti cura praebebant in tempore suo
28hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum
deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
29dedit quoque Deus sapientiam Salomoni
et prudentiam multam nimis
et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
30et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium
Orientalium et Aegyptiorum
31et erat sapientior cunctis hominibus
sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol
et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
32locutus est quoque Salomon tria milia parabolas
et fuerunt carmina eius quinque et mille
33et disputavit super lignis
a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete
et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
34et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis
et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius