1confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis
et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti
accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David
donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini
et murum Hierusalem per circuitum
2et tamen populus immolabat in excelsis
non enim aedificatum erat templum nomini Domini
usque in die illo
3dilexit autem Salomon Dominum
ambulans in praeceptis David patris sui
excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama
4abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi
illud quippe erat excelsum maximum
mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud
in Gabaon
5apparuit Dominus Salomoni per somnium
nocte dicens
postula quod vis ut dem tibi
6et ait Salomon
tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam
sicut ambulavit in conspectu tuo
in veritate et iustitia et recto corde tecum
custodisti ei misericordiam tuam grandem
et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie
7et nunc Domine Deus
tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo
ego autem sum puer parvus
et ignorans egressum et introitum meum
8et servus tuus in medio est populi quem elegisti
populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine
9dabis ergo servo tuo cor docile
ut iudicare possit populum tuum
et discernere inter malum et bonum
quis enim potest iudicare
populum istum populum tuum hunc multum
10placuit ergo sermo coram Domino
quod Salomon rem huiuscemodi postulasset
11et dixit Deus Salomoni
quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos
nec divitias aut animam inimicorum tuorum
sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
12ecce feci tibi secundum sermones tuos
et dedi tibi cor sapiens et intellegens
in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit
nec post te surrecturus sit
13sed et haec quae non postulasti dedi tibi
divitias scilicet et gloriam
ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus
14si autem ambulaveris in viis meis
et custodieris praecepta mea et mandata mea
sicut ambulavit pater tuus
longos faciam dies tuos
15igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium
cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini
et obtulit holocausta
et fecit victimas pacificas et grande convivium
universis famulis suis
16tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem
steteruntque coram eo
17quarum una ait obsecro mi domine
ego et mulier haec habitabamus in domo una
et peperi apud eam in cubiculo
18tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec
et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum
exceptis nobis duabus
19mortuus est autem filius mulieris huius nocte
dormiens quippe oppressit eum
20et consurgens intempesta nocte silentio
tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis
et conlocavit in sinu suo
suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
21cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus
quem diligentius intuens clara luce
deprehendi non esse meum quem genueram
22responditque altera mulier non est ita
sed filius tuus mortuus est meus autem vivit
e contrario illa dicebat mentiris
filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est
atque in hunc modum contendebant coram rege
23tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est
et ista respondit non
sed filius tuus mortuus est et filius meus
vivit
24dixit ergo rex adferte mihi gladium
cumque adtulissent gladium coram rege
25dividite inquit infantem vivum in duas partes
et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
26dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem
commota sunt quippe viscera eius super filio suo
obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum
contra illa dicebat
nec mihi nec tibi sit dividatur
27respondens rex ait
date huic infantem vivum et non occidatur
haec est mater eius
28audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex
et timuerunt regem
videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium