1adpropinquaverant autem dies David ut moreretur
praecepitque Salomoni filio suo dicens
2ego ingredior viam universae terrae
confortare et esto vir
3et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius
et custodias caerimonias eius et praecepta eius
et iudicia et testimonia
sicut scriptum est in lege Mosi
ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris
4ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens
si custodierint filii tui viam suam
et ambulaverint coram me in veritate
in omni corde suo et in omni anima sua
non auferetur tibi vir de solio Israhel
5tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae
quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel
Abner filio Ner et Amasa filio Iether
quos occidit et effudit sanguinem belli in pace
et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius
et in calciamento suo quod erat in pedibus eius
6facies ergo iuxta sapientiam tuam
et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos
7sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam
eruntque comedentes in mensa tua
occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui
8habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim
qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra
sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem
et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio
9tu noli pati esse eum innoxium
vir autem sapiens es et scies quae facias
ei
deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
10dormivit igitur David cum patribus suis
et sepultus est in civitate David
11dies autem quibus regnavit David super Israhel
quadraginta anni sunt
in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus
12Salomon autem sedit super thronum David patris sui
et firmatum est regnum eius nimis
13et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis
quae dixit ei pacificusne ingressus tuus
qui respondit pacificus
14addiditque sermo mihi est ad te
cui ait loquere
et ille
15tu inquit nosti quia meum erat regnum
et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem
sed translatum est regnum et factum est fratris mei
a Domino enim constitutum est ei
16nunc ergo petitionem unam deprecor a te
ne confundas faciem meam
quae dixit ad eum loquere
17et ille ait precor ut dicas Salomoni regi
neque enim negare tibi quicquam potest
ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
18et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
19venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem
ut loqueretur ei pro Adonia
et surrexit rex in occursum eius
adoravitque eam et sedit super thronum suum
positus quoque est thronus matri regis
quae sedit ad dexteram eius
20dixitque ei
petitionem unam parvulam ego deprecor a te
ne confundas faciem meam
dixit ei rex pete mater mi
neque enim fas est ut avertam faciem tuam
21quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
22responditque rex Salomon et dixit matri suae
quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae
postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me
et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae
23iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens
haec faciat mihi Deus et haec addat
quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc
24et nunc vivit Dominus qui firmavit me
et conlocavit super solium David patris mei
et qui fecit mihi domum sicut locutus est
quia hodie occidetur Adonias
25misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae
qui interfecit eum et mortuus est
26Abiathar quoque sacerdoti dixit rex
vade in Anathot ad agrum tuum
es quidem vir mortis sed hodie te non
interficiam
quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo
et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus
27eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini
ut impleretur sermo Domini
quem locutus est super domum Heli in Silo
28venit autem nuntius ad Ioab
quod Ioab declinasset post Adoniam
et post Absalom non declinasset
fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini
et adprehendit cornu altaris
29nuntiatumque est regi Salomoni
quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare
misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum
30venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei
haec dicit rex egredere
qui ait non egrediar sed hic moriar
renuntiavit Banaias regi sermonem dicens
haec locutus est Ioab et haec respondit mihi
31dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli
et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab
a me et a domo patris mei
32et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius
quia interfecit duos viros iustos melioresque se
et occidit eos gladio patre meo David ignorante
Abner filium Ner principem militiae Israhel
et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda
33et revertetur sanguis illorum in caput Ioab
et in caput seminis eius in sempiternum
David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax
usque in aeternum a Domino
34ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit
sepultusque est in domo sua in deserto
35et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum
et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
36misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei
aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi
et non egredieris inde huc atque illuc
37quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron
scito te interficiendum
sanguis tuus erit super caput tuum
38dixitque Semei regi bonus sermo
sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus
habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis
39factum est autem post annos tres
ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth
nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth
40et surrexit Semei et stravit asinum suum
ivitque in Geth ad Achis ad requirendos
servos suos
et adduxit eos de Geth
41nuntiatum est autem Salomoni
quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset
42et mittens vocavit eum dixitque illi
nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi
quacumque die egressus ieris huc et illuc
scito te esse moriturum
et respondisti mihi bonus sermo audivi
43quare ergo non custodisti iusiurandum Domini
et praeceptum quod praeceperam tibi
44dixitque rex ad Semei
tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum
quod fecisti David patri meo
reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum
45et rex Salomon benedictus
et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum
46iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae
qui egressus percussit eum et mortuus est