1Et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies
cumque operiretur vestibus non calefiebat
2dixerunt ergo ei servi sui
quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem
et stet coram rege et foveat eum
dormiatque in sinu tuo
et calefaciat dominum nostrum regem
3quaesierunt igitur adulescentulam speciosam
in omnibus finibus Israhel
et invenerunt Abisag Sunamitin
et adduxerunt eam ad regem
4erat autem puella pulchra nimis
dormiebatque cum rege et ministrabat ei
rex vero non cognovit eam
5Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo
fecitque sibi currum et equites
et quinquaginta viros qui ante eum currerent
6nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti
erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom
7et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote
qui adiuvabant partes Adoniae
8Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae
et Nathan propheta et Semei et Rhei
et robur exercitus David non erat cum Adonia
9immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus
iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel
vocavit universos fratres suos filios regis
et omnes viros Iuda servos regis
10Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque
et Salomonem fratrem suum non vocavit
11dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis
num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith
et dominus noster David hoc ignorat
12nunc ergo veni accipe a me consilium
et salva animam tuam filiique tui Salomonis
13vade et ingredere ad regem David et dic ei
nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens
quod Salomon filius tuus regnabit post me
et ipse sedebit in solio meo
quare ergo regnavit Adonias
14et adhuc ibi te loquente cum rege
ego veniam post te et conplebo sermones tuos
15ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo
rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
16inclinavit se Bethsabee et adoravit regem
ad quam rex quid tibi inquit vis
17quae respondens ait
domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae
Salomon filius tuus regnabit post me
et ipse sedebit in solio meo
18et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex
ignorante
19mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos
et vocavit omnes filios regis
Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae
Salomonem autem servum tuum non vocavit
20verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel
ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex
post te
21eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis
erimus ego et filius meus Salomon peccatores
22adhuc illa loquente cum rege
Nathan prophetes venit
23et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta
cumque introisset ante conspectum regis
et adorasset eum pronus in terram
24dixit Nathan
domine mi rex tu dixisti
Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum
25quia descendit hodie
et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos
et vocavit universos filios regis et principes exercitus
Abiathar quoque sacerdotem
illisque vescentibus et bibentibus coram eo
et dicentibus vivat rex Adonias
26me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae
et Salomonem famulum tuum non vocavit
27numquid a domino meo rege exivit hoc verbum
et mihi non indicasti servo tuo
qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
28et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee
quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
29iuravit rex et ait
vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
30quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens
Salomon filius tuus regnabit post me
et ipse sedebit super solium meum pro me
sic faciam hodie
31submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens
vivat dominus meus rex David in aeternum
32dixit quoque rex David
vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten
et Banaiam filium Ioiadae
qui cum ingressi fuissent coram rege
33dixit ad eos
tollite vobiscum servos domini vestri
et inponite Salomonem filium meum super mulam meam
et ducite eum in Gion
34et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super
Israhel
et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon
35et ascendetis post eum et veniet
et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me
illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam
36et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen
sic loquatur Dominus Deus domini mei regis
37quomodo fuit Dominus cum domino meo rege
sic sit cum Salomone
et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David
38descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta
et Banaias filius Ioiadae
et Cherethi et Felethi
et inposuerunt Salomonem super mulam regis David
et adduxerunt eum in Gion
39sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo
et unxit Salomonem et cecinerunt bucina
et dixit omnis populus vivat rex Salomon
40et ascendit universa multitudo post eum
et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno
et insonuit terra ad clamorem eorum
41audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo
iamque convivium finitum erat
sed et Ioab audita voce tubae ait
quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis
42adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit
cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians
43responditque Ionathan Adoniae nequaquam
dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem
44misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam
et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi
et inposuerunt eum super mulam regis
45unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion
et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas
haec est vox quam audistis
46sed et Salomon sedit super solio
regni
47et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes
amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum
et magnificet thronum eius super thronum tuum
et adoravit rex in lectulo suo
48insuper et haec locutus est
benedictus Dominus Deus Israhel
qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
49territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia
et ivit unusquisque in viam suam
50Adonias autem timens Salomonem
surrexit et abiit tenuitque cornu altaris
51et nuntiaverunt Salomoni dicentes
ecce Adonias timens regem Salomonem
tenuit cornu altaris dicens
iuret mihi hodie rex Salomon
quod non interficiat servum suum gladio
52dixitque Salomon
si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram
sin autem malum inventum fuerit in eo morietur
53misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari
et ingressus adoravit regem Salomonem
dixitque ei Salomon vade in domum tuam