1et addidit furor Domini irasci contra Israhel
commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
2dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui
perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee
et numerate populum ut sciam numerum eius
3dixitque Ioab regi
adaugeat Dominus Deus tuus ad populum
quantus nunc est
iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis
sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
4obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus
egressusque est Ioab et principes militum a facie regis
ut numerarent populum Israhel
5cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer
ad dextram urbis quae est in valle Gad
6et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi
et venerunt in Dan silvestria
circumeuntesque iuxta Sidonem
7transierunt propter moenia Tyri
et omnem terram Hevei et Chananei
veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
8et lustrata universa terra
adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem
9dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi
et inventa sunt de Israhel
octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium
et de Iuda quingenta milia pugnatorum
10percussit autem cor David eum
postquam numeratus est populus
et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto
sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui
quia stulte egi nimis
11surrexit itaque David mane
et sermo Domini factus est ad Gad propheten et
videntem David dicens
12vade et loquere ad David haec dicit Dominus
trium tibi datur optio
elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
13cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens
aut septem annis veniet tibi fames in terra tua
aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi
persequentur
aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua
nunc ergo delibera et vide
quem respondeam ei qui me misit sermonem
14dixit autem David ad Gad artor nimis
sed melius est ut incidam in manu Domini
multae enim misericordiae eius sunt
quam in manu hominis
15inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel
de mane usque ad tempus constitutum
et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta
milia virorum
16cumque extendisset manum angelus Dei
super Hierusalem ut disperderet eam
misertus est Dominus super adflictione
et ait angelo percutienti populum
sufficit nunc contine manum tuam
erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
17dixitque David ad Dominum
cum vidisset angelum caedentem populum
ego sum qui peccavi ego inique egi
isti qui oves sunt quid fecerunt
vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
18venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei
ascende constitue Domino altare in area Areuna
Iebusei
19et ascendit David iuxta sermonem Gad
quem praeceperat ei Dominus
20conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
21et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait
quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum
cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino
et cesset interfectio quae grassatur in populo
22et ait Areuna ad David
accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet
habes boves in holocaustum
et plaustrum et iuga boum in usum lignorum
23omnia dedit Areuna rex regi
dixitque Areuna ad regem
Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
24cui respondens rex ait
nequaquam ut vis sed emam pretio a te
et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita
emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
25et aedificavit ibi David altare Domino
et obtulit holocausta et pacifica
et repropitiatus est Dominus terrae
et cohibita est plaga ab Israhel
EXPLICIT LIBER SAMUHELISID EST REGUM PRIMUS ET SECUNDUS