1et accidit quadam die
ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum
veni et transeamus ad stationem Philisthim
quae est trans locum illum
patri autem suo hoc ipsum non indicavit
2porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa
sub malogranato quae erat in Magron
et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
3et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees
qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod
sed et populus ignorabat quod isset Ionathan
4erant autem inter ascensus
per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum
eminentes petrae ex utraque parte
et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti
nomen uni Boses et nomen alteri Sene
5unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas
et alter a meridie contra Gabaa
6dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum
veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum
si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile
salvare vel in multitudine vel in paucis
7dixitque ei armiger suus
fac omnia quae placent animo tuo
perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris
8et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos
cumque apparuerimus eis
9si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos
stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
10si autem dixerint ascendite ad nos
ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris
hoc erit nobis signum
11apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum
dixeruntque Philisthim
en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant
12et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius
dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem
et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me
tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
13ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus
et armiger eius post eum
itaque alii cadebant ante Ionathan
alios armiger eius interficiebat sequens eum
14et facta est plaga prima
quam percussit Ionathan et armiger eius
quasi viginti virorum in media parte iugeri
quam par boum in die arare consuevit
15et factum est miraculum in castris per agros
sed et omnis populus stationis
eorum qui ierant ad praedandum
obstipuit et conturbata est terra
et accidit quasi miraculum a Deo
16et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin
et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
17et ait Saul populo qui erat cum eo
requirite et videte quis abierit ex nobis
cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius
18et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei
erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel
19cumque loqueretur Saul ad sacerdotem
tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum
crescebatque paulatim et clarius reboabat
et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
20conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo
et venerunt usque ad locum certaminis
et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum
et caedes magna nimis
21sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius
ascenderantque cum eis in castris
reversi sunt ut essent cum Israhele
qui erant cum Saul et Ionathan
22omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim
audientes quod fugissent Philisthim
sociaverunt se cum suis in proelio
23et salvavit Dominus in die illa Israhel
pugna autem pervenit usque Bethaven
24et vir Israhel sociatus sibi est in die illa
adiuravit autem Saul populum dicens
maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam
donec ulciscar de inimicis meis
et non manducavit universus populus panem
25omneque terrae vulgus venit in saltum
in quo erat mel super faciem agri
26ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel
nullusque adplicuit manum ad os suum
timebat enim populus iuramentum
27porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum
extenditque summitatem virgae quam habebat in manu
et intinxit in favo mellis
et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius
28respondensque unus de populo ait
iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens
maledictus qui comederit panem hodie
defecerat autem populus
29dixitque Ionathan turbavit pater meus terram
vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei
eo quod gustaverim paululum de melle isto
30quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam
repperit
nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim
31percusserunt ergo in die illa Philistheos
a Machmis usque in Ahialon
defatigatus est autem populus nimis
32et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos
et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine
33nuntiaverunt autem Saul dicentes
quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine
qui ait praevaricati estis
volvite ad me iam nunc saxum grande
34et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis
ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem
et occidite super istud et vescimini
et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine
adduxit itaque omnis populus
unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem
et occiderunt ibi
35aedificavit autem Saul altare Domini
tuncque primum coepit aedificare altare Domini
36et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte
et vastemus eos usque dum inlucescat mane
nec relinquamus de eis virum
dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac
et ait sacerdos accedamus huc ad Deum
37et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim
si trades eos in manu Israhel
et non respondit ei in die illa
38dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi
et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
39vivit Dominus salvator Israhel
quia si per Ionathan filium meum factum est
absque retractatione morietur
ad quod nullus contradixit ei de omni populo
40et ait ad universum Israhel
separamini vos in partem unam
et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una
respondit populus ad Saul
quod bonum videtur in oculis tuis fac
41et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel
da indicium
et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
42et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium
meum
et captus est Ionathan
43dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris
et indicavit ei Ionathan et ait
gustans gustavi in summitate virgae
quae erat in manu mea paululum mellis
et ecce ego morior
44et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat
quia morte morieris Ionathan
45dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur
qui fecit salutem hanc magnam in Israhel
hoc nefas est
vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram
quia cum Deo operatus est hodie
liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur
46recessitque Saul nec persecutus est Philisthim
porro Philisthim abierunt in loca sua
47at Saul confirmato regno super Israhel
pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius
contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos
et quocumque se verterat superabat
48congregatoque exercitu percussit Amalech
et eruit Israhel de manu vastatorum eius
49fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua
nomina duarum filiarum eius
nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
50et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas
et nomina principum militiae eius
Abner filius Ner patruelis Saul
51Cis fuerat pater Saul
et Ner pater Abner filius Abihel
52erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul
nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad
proelium
sociabat eum sibi