1filius unius anni Saul cum regnare coepisset
duobus autem annis regnavit super Israhel
2et elegit sibi Saul tria milia de Israhel
et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel
mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua
3et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat
in Gabaa
quod cum audissent Philisthim
Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei
4et universus Israhel audivit huiuscemodi famam
percussit Saul stationem Philisthinorum
et erexit se Israhel adversum Philisthim
clamavit ergo populus post Saul in Galgala
5et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel
triginta milia curruum et sex milia equitum
et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima
et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven
6quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos
adflictus est enim populus
absconderunt se in speluncis et in abditis
in petris quoque et in antris et in cisternis
7Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad
cumque adhuc esset Saul in Galgal
universus populus perterritus est qui sequebatur eum
8et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel
et non venit Samuhel in Galgala
dilapsusque est populus ab eo
9ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica
et obtulit holocaustum
10cumque conplesset offerens holocaustum
ecce Samuhel veniebat
et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
11locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti
respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me
et tu non veneras iuxta placitos dies
porro Philisthim congregati fuerant in Machmas
12dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala
et faciem Domini non placavi
necessitate conpulsus obtuli holocaustum
13dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti
nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi
quod si non fecisses
iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum
14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget
quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum
et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum
eo quod non servaveris quae praecepit Dominus
15surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin
et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo
quasi sescentos viros
16et Saul et Ionathan filius eius
populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin
porro Philisthim consederant in Machmas
17et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres
cunei
unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul
18porro alius ingrediebatur per viam Bethoron
tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum
19porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel
caverant enim Philisthim
ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam
20descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim
ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum
21retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium
usque ad stimulum corrigendum
22cumque venisset dies proelii
non est inventus ensis et lancea in manu totius populi
qui erat cum Saul et cum Ionathan
excepto Saul et Ionathan filio eius
23egressa est autem statio Philisthim
ut transcenderet in Machmas