1dixit autem Samuhel ad universum Israhel
ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me
et constitui super vos regem
2et nunc rex graditur ante vos
ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt
itaque conversatus coram vobis
ab adulescentia mea usque ad diem hanc
ecce praesto sum
3loquimini de me coram Domino et coram christo eius
utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum
si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem
si de manu cuiusquam munus accepi
et contemnam illud hodie restituamque vobis
4et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti
neque tulisti de manu alicuius quippiam
5dixitque ad eos testis Dominus adversus vos
et testis christus eius in die hac
quia non inveneritis in manu mea quippiam
et dixerunt testis
6et ait Samuhel ad populum
Dominus qui fecit Mosen et Aaron
et eduxit patres nostros de terra Aegypti
7nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino
de omnibus misericordiis Domini
quas fecit vobiscum et cum patribus vestris
8quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum
et clamaverunt patres vestri ad Dominum
et misit Dominus Mosen et Aaron
et eduxit patres vestros ex Aegypto
et conlocavit eos in loco hoc
9qui obliti sunt Domini Dei sui
et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor
et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab
et pugnaverunt adversum eos
10postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt
peccavimus quia dereliquimus Dominum
et servivimus Baalim et Astharoth
nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi
11et misit Dominus Hierobaal et Bedan
et Ieptha et Samuhel
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum
et habitastis confidenter
12videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos
dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis
cum Dominus Deus vester regnaret in vobis
13nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis
ecce dedit vobis Dominus regem
14si timueritis Dominum et servieritis ei
et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini
eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum
15si autem non audieritis vocem Domini
sed exasperaveritis sermonem Domini
erit manus Domini super vos et super patres vestros
16sed et nunc state et videte rem istam grandem
quam facturus est Dominus in conspectu vestro
17numquid non messis tritici est hodie
invocabo Dominum et dabit voces et pluvias
et scietis et videbitis
quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini
petentes super vos regem
18et clamavit Samuhel ad Dominum
et dedit Dominus voces et pluviam in die illa
19et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem
dixitque universus populus ad Samuhel
ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur
addidimus enim universis peccatis nostris malum
ut peteremus nobis regem
20dixit autem Samuhel ad populum nolite timere
vos fecistis universum malum hoc
verumtamen nolite recedere a tergo Domini
et servite Domino in omni corde vestro
21et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis
neque eruent vos quia vana sunt
22et non derelinquet Dominus populum suum
propter nomen suum magnum
quia iuravit Dominus facere vos sibi populum
23absit autem a me hoc peccatum in Domino
ut cessem orare pro vobis
et docebo vos viam bonam et rectam
24igitur timete Dominum
et servite ei in veritate et ex toto corde vestro
vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit
25quod si perseveraveritis in malitia
et vos et rex vester pariter peribitis