1ascendit autem Naas Ammonites
et pugnare coepit adversus Iabesgalaad
dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas
habeto nos foederatos et serviemus tibi
2et respondit ad eos Naas Ammonites
in hoc feriam vobiscum foedus
ut eruam omnium vestrum oculos dextros
ponamque vos obprobrium in universo Israhel
3et dixerunt ad eum seniores Iabes
concede nobis septem dies
ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel
et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te
4venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis
et locuti sunt verba audiente populo
et levavit omnis populus vocem suam et flevit
5et ecce Saul veniebat sequens boves de agro
et ait quid habet populus quod plorat
et narraverunt ei verba virorum Iabes
6et insilivit spiritus Domini in Saul
cum audisset verba haec
et iratus est furor eius nimis
7et adsumens utrumque bovem concidit in frusta
misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens
quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem
sic fiet bubus eius
invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus
8et recensuit eos in Bezec
fueruntque filiorum Israhel trecenta milia
virorum autem Iuda triginta milia
9et dixerunt nuntiis qui venerant
sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad
cras erit vobis salus cum incaluerit sol
venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes
qui laetati sunt
10et dixerunt mane exibimus ad vos
et facietis nobis omne quod placuerit vobis
11et factum est cum venisset dies crastinus
constituit Saul populum in tres partes
et ingressus est media castra in vigilia matutina
et percussit Ammon usque dum incalesceret dies
reliqui autem dispersi sunt
ita ut non relinquerentur in eis duo pariter
12et ait populus ad Samuhel
quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos
date viros et interficiemus eos
13et ait Saul non occidetur quisquam in die hac
quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel
14dixit autem Samuhel ad populum
venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum
15et perrexit omnis populus in Galgala
et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala
et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino
et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis