1tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius
et deosculatus eum ait
ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem
2cum abieris hodie a me
invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel
in finibus Beniamin in meridie
dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas
et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis
et dicit quid faciam de filio meo
3cumque abieris inde et ultra transieris
et veneris ad quercum Thabor
invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel
unus portans tres hedos et alius tres tortas panis
et alius portans lagoenam vini
4cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes
et accipies de manu eorum
5post haec venies in collem Domini
ubi est statio Philisthinorum
et cum ingressus fueris ibi urbem
obviam habebis gregem prophetarum descendentium de
excelso
et ante eos psalterium et tympanum
et tibiam et citharam ipsosque prophetantes
6et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis
et mutaberis in virum alium
7quando ergo evenerint signa haec omnia tibi
fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est
8et descendes ante me in Galgala
ego quippe descendam ad te
ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas
septem diebus expectabis donec veniam ad te
et ostendam tibi quae facias
9itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele
inmutavit ei Deus cor aliud
et venerunt omnia signa haec in die illa
10veneruntque ad praedictum collem
et ecce cuneus prophetarum obvius ei
et insilivit super eum spiritus Dei
et prophetavit in medio eorum
11videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius
quod esset cum prophetis et prophetaret
dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis
num et Saul in prophetis
12responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum
propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas
13cessavit autem prophetare et venit ad excelsum
14dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis
qui responderunt quaerere asinas
quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem
15et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel
16et ait Saul ad patruum suum
indicavit nobis quia inventae essent asinae
de sermone autem regni non indicavit ei
quem locutus illi fuerat Samuhel
17et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha
18et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel
ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum
et de manu omnium regum qui adfligebant vos
19vos autem hodie proiecistis Deum vestrum
qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris
et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos
nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias
20et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel
et cecidit sors tribus Beniamin
21et adplicuit tribum Beniamin et
cognationes eius
et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis
quaesierunt ergo eum et non est inventus
22et consuluerunt post haec Dominum
utrumnam venturus esset illuc
responditque Dominus ecce absconditus est domi
23cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi
et altior fuit universo populo ab umero et sursum
24et ait Samuhel ad omnem populum
certe videtis quem elegit Dominus
quoniam non sit similis ei in omni
populo
et clamavit cunctus populus et ait vivat rex
25locutus est autem Samuhel ad populum legem regni
et scripsit in libro et reposuit coram Domino
et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam
26sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath
et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda
27filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste
et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera
ille vero dissimulabat se audire