1et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel
filii Seror filii Bechoreth filii Afia
filii viri Iemini fortis robore
2et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus
et non erat vir de filiis Israhel melior illo
ab umero et sursum eminebat super omnem populum
3perierant autem asinae Cis patris Saul
et dixit Cis ad Saul filium suum
tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas
qui cum transissent per montem Ephraim
4et per terram Salisa et non invenissent
transierunt etiam per terram Salim et non erant
sed et per terram Iemini et minime reppererunt
5cum autem venissent in terram Suph
dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo
veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas
et sollicitus sit pro nobis
6qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir
nobilis
omne quod loquitur absque ambiguitate venit
nunc ergo eamus illuc
si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus
7dixitque Saul ad puerum suum
ecce ibimus quid feremus ad virum
panis defecit in sitarciis nostris
et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud
8rursum puer respondit Sauli et ait
ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti
demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram
9olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum
venite et eamus ad videntem
qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns
10et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus
et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
11cumque ascenderent clivum civitatis
invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam
et dixerunt eis num hic est videns
12quae respondentes dixerunt illis hic est
ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate
quia sacrificium est hodie populo in excelso
13ingredientes urbem statim invenietis eum
antequam ascendat excelsum ad vescendum
neque enim comesurus est populus donec ille veniat
quia ipse benedicit hostiae
et deinceps comedunt qui vocati sunt
nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum
14et ascenderunt in civitatem
cumque illi ambularent in medio urbis
apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum
15Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel
ante unam diem quam veniret Saul dicens
16hac ipsa quae nunc est hora cras
mittam ad te virum de terra Beniamin
et ungues eum ducem super populum meum Israhel
et salvabit populum meum de manu Philisthinorum
quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me
17cumque aspexisset Samuhel Saulem
Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi
iste dominabitur populo meo
18accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait
indica oro mihi ubi est domus videntis
19et respondit Samuhel Sauli dicens
ego sum videns ascende ante me in excelsum
ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane
et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi
20et de asinis quas perdidisti nudius tertius
ne sollicitus sis quia inventae sunt
et cuius erunt optima quaeque Israhel
nonne tibi et omni domui patris tui
21respondens autem Saul ait
numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel
et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin
quare ergo locutus es mihi sermonem istum
22adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius
introduxit eos in triclinium
et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati
erant enim quasi triginta viri
23dixitque Samuhel coco
da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te
24levavit autem cocus armum et posuit ante Saul
dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede
quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi
et comedit Saul cum Samuhel in die illa
25et descenderunt de excelso in oppidum
et locutus est cum Saul in solario
26cumque mane surrexissent et iam dilucesceret
vocavit Samuhel Saul in solarium dicens
surge ut dimittam te
et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
27cumque descenderent in extrema parte civitatis
Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat
tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini