1dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul
cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel
imple cornu tuum oleo
et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem
providi enim in filiis eius mihi regem
2et ait Samuhel quomodo vadam
audiet enim Saul et interficiet me
et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua
et dices ad immolandum Domino veni
3et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias
et ungues quemcumque monstravero tibi
4fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus
venitque in Bethleem
et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei
dixeruntque pacificus ingressus tuus
5et ait pacificus ad immolandum Domino veni
sanctificamini et venite mecum ut immolem
sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium
6cumque ingressi essent vidit Heliab et ait
num coram Domino est christus eius
7et dixit Dominus ad Samuhel
ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius
quoniam abieci eum
nec iuxta intuitum hominis iudico
homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor
8et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel
qui dixit nec hunc elegit Dominus
9adduxit autem Isai Samma de quo ait
etiam hunc non elegit Dominus
10adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel
et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
11dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii
qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves
et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum
nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit
12misit ergo et adduxit eum
erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie
et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim
13tulit igitur Samuhel cornu olei
et unxit eum in medio fratrum eius
et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum
surgensque Samuhel abiit in Ramatha
14spiritus autem Domini recessit a Saul
et exagitabat eum spiritus nequam a Domino
15dixeruntque servi Saul ad eum
ecce spiritus Dei malus exagitat te
16iubeat dominus noster
et servi tui qui coram te sunt
quaerant hominem scientem psallere cithara
ut quando arripuerit te spiritus Dei malus
psallat manu sua et levius feras
17et ait Saul ad servos suos
providete mihi aliquem bene psallentem
et adducite eum ad me
18et respondens unus de pueris ait
ecce vidi filium Isai Bethleemitem
scientem psallere et fortissimum robore
et virum bellicosum et prudentem in verbis
et virum pulchrum et Dominus est cum eo
19misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens
mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis
20tulitque Isai asinum plenum panibus
et lagoenam vini et hedum de capris unum
et misit per manum David filii sui Saul
21et venit David ad Saul et stetit coram eo
at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger
22misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo
invenit enim gratiam in oculis meis
23igitur quandocumque spiritus Dei
arripiebat Saul
tollebat David citharam et percutiebat manu sua
et refocilabatur Saul et levius habebat
recedebat enim ab eo spiritus malus