1congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium
convenerunt in Soccho Iudae
et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim
2porro Saul et viri Israhel congregati
venerunt in valle Terebinthi
et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim
3et Philisthim stabant super montem ex hac parte
et Israhel stabat super montem ex altera parte
vallisque erat inter eos
4et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum
nomine Goliath de Geth
altitudinis sex cubitorum et palmo
5et cassis aerea super caput eius
et lorica hamata induebatur
porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris
6et ocreas aereas habebat in cruribus
et clypeus aereus tegebat umeros eius
7hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium
ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat
ferri
et armiger eius antecedebat eum
8stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis
quare venitis parati ad proelium
numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul
eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen
9si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi
si autem ego praevaluero et percussero eum
vos servi eritis et servietis nobis
10et aiebat Philistheus
ego exprobravi agminibus Israhelis hodie
date mihi virum et ineat mecum singulare certamen
11audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones
Philisthei huiuscemodi
stupebant et metuebant nimis
12David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est
de Bethleem Iuda
cui erat nomen Isai qui habebat octo filios
et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros
13abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium
et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad
bellum
Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma
14David autem erat minimus
tribus ergo maioribus secutis Saulem
15abiit David et reversus est a Saul
ut pasceret gregem patris sui in Bethleem
16procedebat vero Philistheus mane et vespere
et stabat quadraginta diebus
17dixit autem Isai ad David filium suum
accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos
et curre in castra ad fratres tuos
18et decem formellas casei has deferes ad tribunum
et fratres tuos visitabis si recte agant
et cum quibus ordinati sint disce
19Saul autem et illi et omnes filii Israhel
in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim
20surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi
et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai
et venit ad locum Magala
et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine
21direxerat enim aciem Israhel
sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati
22derelinquens ergo David vasa quae adtulerat
sub manu custodis ad sarcinas
cucurrit ad locum certaminis
et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos
23cumque adhuc ille loqueretur eis
apparuit vir ille spurius ascendens
Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum
et loquente eo haec eadem verba audivit David
24omnes autem Israhelitae cum vidissent virum
fugerunt a facie eius timentes eum valde
25et dixit unus quispiam de Israhel
num vidisti virum hunc qui ascendit
ad exprobrandum enim Israheli ascendit
virum ergo qui percusserit eum ditabit rex
divitiis magnis
et filiam suam dabit ei
et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel
26et ait David ad viros qui stabant secum dicens
quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc
et tulerit obprobrium de Israhel
quis est enim hic Philistheus incircumcisus
qui exprobravit acies Dei viventis
27referebat autem ei populus eundem sermonem dicens
haec dabuntur viro qui percusserit eum
28quod cum audisset Heliab frater eius maior
loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait
quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto
ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui
quia ut videres proelium descendisti
29et dixit David quid feci numquid non verbum est
30et declinavit paululum ab eo ad alium
dixitque eundem sermonem
et respondit ei populus verbum sicut et prius
31audita sunt autem verba quae locutus est David
et adnuntiata in conspectu Saul
32ad quem cum fuisset adductus locutus est ei
non concidat cor cuiusquam in eo
ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum
33et ait Saul ad David
non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum
quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua
34dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem
et veniebat leo vel ursus
tollebatque arietem de medio gregis
35et sequebar eos et percutiebam
eruebamque de ore eorum
et illi consurgebant adversum me
et adprehendebam mentum eorum
et suffocabam interficiebamque eos
36nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus
erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis
quia ausus est maledicere exercitum Dei
viventis
37et ait David
Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi
ipse liberabit me de manu Philisthei huius
dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit
38et induit Saul David vestimentis suis
et inposuit galeam aeream super caput eius
et vestivit eum lorica
39accinctus ergo David gladio eius super veste sua
coepit temptare si armatus posset incedere
non enim habebat consuetudinem
dixitque David ad Saul
non possum sic incedere quia nec usum habeo
et deposuit ea
40et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus
et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente
et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum
et fundam manu tulit
et processit adversum Philistheum
41ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David
et armiger eius ante eum
42cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum
erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu
43et dixit Philistheus ad David
numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo
et maledixit Philistheus David in diis suis
44dixitque ad David
veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae
45dixit autem David ad Philistheum
tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo
ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum
Dei agminum Israhel quibus exprobrasti
46hodie
et dabit te Dominus in manu mea
et percutiam te et auferam caput tuum a te
et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie
volatilibus caeli et bestiis terrae
ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel
47et noverit universa ecclesia haec
quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus
ipsius est enim bellum et tradet vos in manus
nostras
48cum ergo surrexisset Philistheus
et veniret et adpropinquaret contra David
festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei
49et misit manum suam in peram
tulitque unum lapidem et funda iecit
et percussit Philistheum in fronte
et infixus est lapis in fronte eius
et cecidit in faciem suam super terram
50praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide
percussumque Philistheum interfecit
cumque gladium non haberet in manu David
51cucurrit et stetit super Philistheum
et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua
et interfecit eum praeciditque caput eius
videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt
52et consurgentes viri Israhel et Iuda
vociferati sunt et persecuti Philistheos
usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron
cecideruntque vulnerati de Philisthim
in via Sarim usque ad Geth et usque
Accaron
53et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos
invaserunt castra eorum
54adsumens autem David caput Philisthei
adtulit illud in Hierusalem
arma vero eius posuit in tabernaculo suo
55eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum
ait ad Abner principem militiae
de qua stirpe descendit hic adulescens Abner
dixitque Abner vivit anima tua rex si novi
56et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer
57cumque regressus esset David percusso Philistheo
tulit eum Abner et introduxit coram Saul
caput Philisthei habentem in manu
58et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens
dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum