1et factum est cum conplesset loqui ad Saul
anima Ionathan conligata est animae David
et dilexit eum Ionathan quasi animam suam
2tulitque eum Saul in die illa
et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui
3inierunt autem Ionathan et David foedus
diligebat enim eum quasi animam suam
4nam expoliavit se Ionathan tunicam qua
erat vestitus
et dedit eam David
et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad
balteum
5egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul
et prudenter se agebat
posuitque eum Saul super viros belli
et acceptus erat in oculis universi populi
maximeque in conspectu famulorum Saul
6porro cum reverteretur percusso Philistheo David
egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel
cantantes chorosque ducentes
in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris
7et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes
percussit Saul mille et David decem milia
8iratus est autem Saul nimis
et displicuit in oculis eius iste sermo
dixitque dederunt David decem milia
et mihi dederunt mille
quid ei superest nisi solum regnum
9non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David
ex die illa et deinceps
10post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus
Saul
et prophetabat in medio domus suae
David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies
tenebatque Saul lanceam
11et misit eam
putans quod configere posset David cum pariete
et declinavit David a facie eius secundo
12et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo
et a se recessisset
13amovit ergo eum Saul a se
et fecit eum tribunum super mille viros
et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
14in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat
et Dominus erat cum eo
15vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum
16omnis autem Israhel et Iuda diligebat David
ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos
17dixit autem Saul ad David
ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem
tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini
Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo
sed sit super illum manus Philisthinorum
18ait autem David ad Saul
quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel
ut fiam gener regis
19factum est autem tempus
cum deberet dari Merob filia Saul David
data est Hadrihel Molathitae uxor
20dilexit autem Michol filia Saul altera David
et nuntiatum est Saul et placuit ei
21dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum
et sit super eum manus Philisthinorum
dixit ergo Saul ad David
in duabus rebus gener meus eris hodie
22et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes
ecce places regi et omnes servi eius diligunt te
nunc ergo esto gener regis
23et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec
et ait David num parum vobis videtur generum esse regis
ego autem sum vir pauper et tenuis
24et renuntiaverunt servi Saul dicentes
huiuscemodi verba locutus est David
25dixit autem Saul sic loquimini ad David
non habet necesse rex sponsalia
nisi tantum centum praeputia Philisthinorum
ut fiat ultio de inimicis regis
porro Saul cogitabat tradere David in manibus
Philisthinorum
26cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus
placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis
27et post dies paucos surgens David
abiit cum viris qui sub eo erant
et percussis Philisthim ducentis
viris
adtulit praeputia eorum
et adnumeravit ea regi ut esset gener eius
dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem
28et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David
Michol autem filia Saul diligebat eum
29et Saul magis coepit timere David
factusque est Saul inimicus David cunctis diebus
30et egressi sunt principes Philisthinorum
a principio autem egressionis eorum
prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul
et celebre factum est nomen eius nimis