1locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum
et ad omnes servos suos ut occiderent David
porro Ionathan filius Saul diligebat David valde
2et indicavit Ionathan David dicens
quaerit Saul pater meus occidere te
quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis
3ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fueris
et ego loquar de te ad patrem meum
et quodcumque videro nuntiabo tibi
4locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum
dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David
quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde
5et posuit animam suam in manu sua
et percussit Philistheum
et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel
vidisti et laetatus es
quare ergo peccas in sanguine innoxio
interficiens David qui est absque culpa
6quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit
vivit Dominus quia non occidetur
7vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec
et introduxit Ionathan David ad Saul
et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius
8motum est autem rursus bellum
et egressus David pugnavit adversus Philisthim
percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius
9et factus est spiritus Domini malus in Saul
sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam
porro David psallebat in manu sua
10nisusque est Saul configere lancea David in
pariete
et declinavit David a facie Saul
lancea autem casso vulnere perlata est in parietem
et David fugit et salvatus est nocte illa
11misit ergo Saul satellites suos in domum David
ut custodirent eum et interficeretur mane
quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens
nisi salvaveris te nocte hac cras morieris
12deposuit eum per fenestram
porro ille abiit et aufugit atque salvatus est
13tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum
et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius
et operuit eam vestimentis
14misit autem Saul apparitores qui raperent David
et responsum est quod aegrotaret
15rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens
adferte eum ad me in lecto ut occidatur
16cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum
et pellis caprarum ad caput eius
17dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi
et dimisisti inimicum meum ut fugeret
et respondit Michol ad Saul
quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te
18David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha
et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul
et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth
19nuntiatum est autem Sauli a dicentibus
ecce David in Nahioth in Rama
20misit ergo Saul lictores ut raperent David
qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium
et Samuhel stantem super eos
factus est etiam in illis spiritus Domini
et prophetare coeperunt etiam ipsi
21quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios
prophetaverunt autem et illi
et rursum Saul misit tertios nuntios
qui et ipsi prophetaverunt
22abiit autem etiam ipse in Ramatha
et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho
et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David
dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama
23et abiit in Nahioth in Rama
et factus est etiam super eum spiritus Dei
et ambulabat ingrediens et prophetabat
usque dum veniret in Nahioth in Rama
24et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis
et prophetavit cum ceteris coram Samuhel
et cecidit nudus tota die illa et nocte
unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas