1fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama
veniensque locutus est coram Ionathan
quid feci quae est iniquitas mea
et quod peccatum meum in patrem tuum
quia quaerit animam meam
2qui dixit ei absit non morieris
neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum
nisi prius indicaverit mihi
hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo
nequaquam erit istud
3et iuravit rursum David
et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis
et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur
quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua
quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur
4et ait Ionathan ad David
quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi
5dixit autem David ad Ionathan
ecce kalendae sunt crastino
et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum
dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
6si requisierit me pater tuus respondebis ei
rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam
quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius
7si dixerit bene pax erit servo tuo
si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius
8fac ergo misericordiam in servum tuum
quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti
si autem est in me aliqua iniquitas
tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me
9et ait Ionathan absit hoc a te
neque enim fieri potest
ut si certo cognovero
conpletam patris mei esse malitiam contra te
non adnuntiem tibi
10responditque David ad Ionathan
quis nuntiabit mihi
si quid forte responderit tibi pater tuus dure
11et ait Ionathan ad David
veni egrediamur in agrum
cumque exissent ambo in agrum
12ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel
si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie
et aliquid boni fuerit super David
et non statim misero ad te et notum tibi fecero
13haec faciat Dominus Ionathan
et haec augeat
si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te
revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace
et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo
14et si vixero facies mihi misericordiam Domini
si vero mortuus fuero
15non auferas misericordiam tuam a domo mea
usque in sempiternum
quando eradicaverit Dominus inimicos David
unumquemque de terra
16pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David
et requisivit Dominus de manu inimicorum David
17et addidit Ionathan deierare David
eo quod diligeret illum
sicut animam enim suam ita diligebat eum
18dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris
19requiretur enim sessio tua usque perendie
descendes ergo festinus et venies in locum
ubi celandus es in die qua operari licet
et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
20et ego tres sagittas mittam iuxta eum
et iaciam quasi exercens me ad signum
21mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas
22si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas
tu veni ad me quia pax tibi est
et nihil est mali vivit Dominus
si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt
vade quia dimisit te Dominus
23de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu
sit Dominus inter me et te usque in sempiternum
24absconditus est ergo David in agro
et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem
25cumque sedisset rex super cathedram suam
secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem
surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul
vacuusque apparuit locus David
26et non est locutus Saul quicquam in die illa
cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus
nec purificatus
27cumque inluxisset dies secunda post kalendas
rursum vacuus apparuit locus David
dixitque Saul ad Ionathan filium suum
cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
28et respondit Ionathan Sauli
rogavit me obnixe ut iret in Bethleem
29et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate
unus de fratribus meis accersivit me
nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis
vadam cito et videbo fratres meos
ob hanc causam non venit ad mensam regis
30iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei
fili mulieris virum ultro rapientis
numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
31omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram
non stabilieris tu neque regnum tuum
itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est
32respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait
quare moritur quid fecit
33et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum
et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo
ut interficeret David
34surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris
et non comedit in die kalendarum secunda panem
contristatus est enim super David
eo quod confudisset eum pater suus
35cumque inluxisset mane
venit Ionathan in agrum iuxta placitum David
et puer parvulus cum eo
36et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio
cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
37venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan
et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait
ecce ibi est sagitta porro ultra te
38clamavitque Ionathan post tergum pueri
festina velociter ne steteris
collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum
39et quid ageretur penitus ignorabat
tantummodo enim Ionathan et David rem noverant
40dedit igitur Ionathan arma sua puero
et dixit ei vade defer in civitatem
41cumque abisset puer
surrexit David de loco qui vergebat ad austrum
et cadens pronus in terram adoravit tertio
et osculantes alterutrum fleverunt pariter
David autem amplius
42dixit ergo Ionathan ad David vade in pace
quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes
Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum
usque in sempiternum
43et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est
civitatem