1venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem
et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei
quare tu solus et nullus est tecum
2et ait David ad Ahimelech sacerdotem
rex praecepit mihi sermonem et dixit
nemo sciat rem propter quam a me missus es
et cuiusmodi tibi praecepta dederim
nam et pueris condixi in illum et illum
locum
3nunc igitur si quid habes ad manum
vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris
4et respondens sacerdos David ait ei
non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum
si mundi sunt pueri maxime a mulieribus
5et respondit David sacerdoti et dixit ei
equidem si de mulieribus agitur
continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur
et fuerunt vasa puerorum sancta
porro via haec polluta est
sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis
6dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem
neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis
qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi
7erat autem ibi vir de servis Saul in die illa
intus in tabernaculo Domini
et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul
8dixit autem David ad Ahimelech
si habes hic ad manum hastam aut gladium
quia gladium meum et arma mea non tuli mecum
sermo enim regis urguebat
9et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei
quem percussisti in valle Terebinthi
est involutus pallio post ephod
si istum vis tollere tolle
neque enim est alius hic absque eo
et ait David non est huic alter similis da mihi eum
10surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul
et venit ad Achis regem Geth
11dixeruntque ei servi Achis
numquid non iste est David rex terrae
nonne huic cantabant per choros dicentes
percussit Saul mille et David decem milia
12posuit autem David sermones istos in corde suo
et extimuit valde a facie Achis regis Geth
13et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum
et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam
14et ait Achis ad servos suos
vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me
15an desunt nobis furiosi
quod introduxistis istum ut fureret me praesente
hicine ingredietur domum
meam