1abiit ergo inde David et fugit in speluncam
Odollam
quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius
descenderunt ad eum illuc
2et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti
et oppressi aere alieno et amaro animo
et factus est eorum princeps
fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
3et profectus est David inde in Maspha quae est Moab
et dixit ad regem Moab
maneat oro pater meus et mater mea vobiscum
donec sciam quid faciat mihi Deus
4et reliquit eos ante faciem regis Moab
manseruntque apud eum cunctis diebus
quibus David fuit in praesidio
5dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio
proficiscere et vade in terram Iuda
et profectus David venit in saltum Hareth
6et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo
Saul autem cum maneret in Gabaa
et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens
cunctique socii eius circumstarent eum
7ait ad servos suos qui adsistebant ei
audite filii Iemini
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas
et universos vos faciet tribunos et centuriones
8quoniam coniurastis omnes adversum me
et non est qui mihi renuntiet
maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio
Isai
non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi
eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me
insidiantem mihi usque hodie
9respondens autem Doec Idumeus
qui adsistebat et erat primus inter servos Saul
vidi inquit filium Isai in Nobe
apud Ahimelech filium Achitob
10qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei
sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi
11misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem
et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe
qui venerunt universi ad regem
12et ait Saul audi fili Achitob
qui respondit praesto sum domine
13dixitque ad eum Saul
quare coniurastis adversum me tu et filius Isai
et dedisti ei panes et gladium
et consuluisti pro eo Deum
ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens
14respondensque Ahimelech regi ait
et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis
et gener regis et pergens ad imperium tuum
et gloriosus in domo tua
15num hodie coepi consulere pro eo Deum
absit hoc a me
ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi
in universa domo patris mei
non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio
vel modicum vel grande
16dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui
17et ait rex emissariis qui circumstabant eum
convertimini et interficite sacerdotes Domini
nam manus eorum cum David est
scientes quod fugisset non indicaverunt mihi
noluerunt autem servi regis extendere manum suam in
sacerdotes Domini
18et ait rex Doec
convertere tu et inrue in sacerdotes
conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes
et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos
ephod lineo
19Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii
viros et mulieres parvulos et lactantes
bovem et asinum et ovem in ore gladii
20evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob
cuius nomen erat Abiathar fugit ad David
21et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini
22et ait David ad Abiathar
sciebam in die illa
quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul
ego sum reus omnium animarum patris tui
23mane mecum ne timeas
si quis quaesierit animam meam quaeret et animam tuam
mecumque servaberis