1et nuntiaverunt David dicentes
ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas
2consuluit igitur David Dominum dicens
num vadam et percutiam Philistheos istos
et ait Dominus ad David
vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila
3et dixerunt viri qui erant cum David ad eum
ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus
quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum
4rursum ergo David consuluit Dominum
qui respondens ei ait
surge et vade in Ceila
ego enim tradam Philistheos in manu tua
5abiit David et viri eius in Ceila
et pugnavit adversum Philistheos
et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna
et salvavit David habitatores Ceilae
6porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in
Ceila
ephod secum habens descenderat
7nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila
et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas
conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae
8et praecepit Saul omni populo
ut ad pugnam descenderet in Ceila
et obsideret David et viros eius
9quod cum rescisset David
quia praepararet ei Saul clam malum
dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
10et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus
quod disponat Saul venire ad Ceila
ut evertat urbem propter me
11si tradent me viri Ceila in manus eius
et si descendet Saul sicut audivit servus tuus
Domine Deus Israhel indica servo tuo
et ait Dominus descendet
12dixitque David
si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in
manu Saul
et dixit Dominus tradent
13surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti
et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti
nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila
quam ob rem dissimulavit exire
14morabatur autem David in deserto in locis firmissimis
mansitque in monte solitudinis Ziph
quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus
et non tradidit eum Deus in manus eius
15et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius
porro David erat in deserto Ziph in silva
16et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva
et confortavit manus eius in Deo dixitque ei
17ne timeas
neque enim inveniet te manus Saul patris mei
et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus
sed et Saul pater meus scit hoc
18percussit igitur uterque foedus coram Domino
mansitque David in silva
Ionathas autem reversus est in domum suam
19ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes
nonne David latitat apud nos in locis tutissimis
silvae
in colle Achilae quae est ad dexteram deserti
20nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende
nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
21dixitque Saul
benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam
22abite oro et diligentius praeparate et
curiosius agite
et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi
recogitat enim de me quod callide insidier ei
23considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur
et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum
quod si etiam in terra se abstruserit
perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda
24at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul
David autem et viri eius erant in deserto Maon
in campestribus ad dextram Iesimuth
25ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum
et nuntiatum est David
statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon
quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon
26et ibat Saul ad latus montis ex parte una
David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera
porro David desperabat se posse evadere a facie Saul
itaque Saul et viri eius
in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos
27et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni
quoniam infuderunt se Philisthim super terram
28reversus est ergo Saul desistens persequi David
et perrexit in occursum Philisthinorum
propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem