1congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec
sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
2et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus
David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis
3dixeruntque principes Philisthim
quid sibi volunt Hebraei isti
et ait Achis ad principes Philisthim
num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel
et est apud me multis diebus vel annis
et non inveni in eo quicquam
ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc
4irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei
revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti
eum
et non descendat nobiscum in proelium
ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus
quomodo enim aliter placare poterit dominum suum
nisi in capitibus nostris
5nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes
percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis
6vocavit ergo Achis David et ait ei
vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo
et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris
et non inveni in te quicquam mali
ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc
sed satrapis non places
7revertere ergo et vade in pace
et non offendes oculos satraparum Philisthim
8dixitque David ad Achis
quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo
a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc
ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
9respondens autem Achis locutus est ad David
scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei
sed principes Philisthim dixerunt
non ascendet nobiscum in proelium
10igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum
et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite
11surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius
ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim
Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel