1cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia
Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg
et percusserant Siceleg
et succenderant eam igni
2et captivas duxerant mulieres ex ea
et a minimo usque ad magnum
et non interfecerant quemquam
sed secum duxerant et pergebant in itinere suo
3cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem
et invenissent eam succensam igni
et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas
4levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas
et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
5siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant
Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
6et contristatus est David valde
volebat enim eum populus lapidare
quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus
confortatus est autem David in Domino Deo suo
7et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod
et adplicuit Abiathar ephod ad David
8et consuluit David Dominum dicens
persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos
dixitque ei persequere
absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam
9abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo
et venerunt usque ad torrentem Besor
et lassi quidam substiterunt
10persecutus est autem David ipse et quadringenti viri
substiterant enim ducenti
qui lassi transire non poterant torrentem
Besor
11et invenerunt virum aegyptium in agro
et adduxerunt eum ad David
dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam
12sed et fragmen massae caricarum
et duas ligaturas uvae passae
quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est
non enim comederat panem neque biberat aquam
tribus diebus et tribus noctibus
13dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis
qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae
dereliquit autem me dominus meus
quia aegrotare coepi nudius tertius
14siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi
et contra Iudam et ad meridiem Chaleb
et Siceleg succendimus igni
15dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum
qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me
et non tradas me in manu domini mei
et ducam te ad cuneum istum
16qui cum duxisset eum
ecce illi discumbebant super faciem universae terrae
comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem
pro cuncta praeda et spoliis
quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda
17et percussit eos David a vespere usque ad vesperam
alterius diei
et non evasit ex eis quisquam
nisi quadringenti viri adulescentes
qui ascenderant camelos et fugerant
18eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae
et duas uxores suas eruit
19nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum
tam de filiis quam de filiabus et de spoliis
et quaecumque rapuerant omnia reduxit David
20et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam
dixeruntque haec est praeda David
21venit autem David ad ducentos viros
qui lassi substiterant nec sequi potuerant David
et residere eos iusserat in torrente Besor
qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo
accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice
22respondensque omnis vir pessimus et iniquus
de viris qui ierant cum David dixit
quia non venerunt nobiscum
non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus
sed sufficiat unicuique uxor sua et filii
quos cum acceperint recedant
23dixit autem David
non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis
et custodivit nos
et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra
24nec audiet vos quisquam super sermone hoc
aequa enim pars erit
descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas
et similiter divident
25et factum est hoc ex die illa et deinceps
constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel
usque ad diem hanc
26venit ergo David in Siceleg
et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens
accipite benedictionem de praeda hostium Domini
27his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem
et qui in Iether
28et qui in Aroer
et qui in Sefamoth et qui in Esthama
29et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli
et qui in urbibus Ceni
30et qui in Arama et qui in lacu Asan
et qui in Athac
31et qui in Hebron
et reliquis qui erant in his locis
in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius