1puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli
et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis
non erat visio manifesta
2factum est ergo in die quadam
Heli iacebat in loco suo
et oculi eius caligaverant nec poterat videre
3lucerna Dei antequam extingueretur
Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei
4et vocavit Dominus Samuhel
qui respondens ait ecce ego
5et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me
qui dixit non vocavi revertere dormi
et abiit et dormivit
6et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel
consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit
ecce ego quia vocasti me
qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi
7porro Samuhel necdum sciebat Dominum
neque revelatus fuerat ei sermo Domini
8et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio
qui consurgens abiit ad Heli
9et ait ecce ego quia vocasti me
intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum
et ait ad Samuhel vade et dormi
et si deinceps vocaverit te
dices loquere Domine quia audit servus tuus
abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
10et venit Dominus et stetit
et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel
et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus
11et dixit Dominus ad Samuhel
ecce ego facio verbum in Israhel
quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
12in die illo suscitabo adversum Heli omnia
quae locutus sum super domum eius
incipiam et conplebo
13praedixi enim ei
quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem
eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit
eos
14idcirco iuravi domui Heli
quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus
usque in aeternum
15dormivit autem Samuhel usque mane
aperuitque ostia domus Domini
et Samuhel timebat indicare visionem Heli
16vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi
qui respondens ait praesto sum
17et interrogavit eum
quis est sermo quem locutus est ad te
oro te ne celaveris me
haec faciat tibi Deus et haec addat
si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi
18indicavit itaque ei Samuhel universos sermones
et non abscondit ab eo
et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat
19crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo
et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram
20et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee
quod fidelis Samuhel propheta esset Domini
21et addidit Dominus ut appareret in Silo
quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini
et evenit sermo Samuhelis universo Israheli