1egressus est namque Israhel obviam Philisthim in
proelium
et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii
porro Philisthim venerunt in Afec
2et instruxerunt aciem contra Israhel
inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis
et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia
virorum
3et reversus est populus ad castra
dixeruntque maiores natu de Israhel
quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim
adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini
et veniat in medium nostri
ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum
4misit ergo populus in Silo
et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super
cherubin
erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et
Finees
5cumque venisset arca foederis Domini in castra
vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra
6et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque
quaenam haec est vox clamoris magni in castris
Hebraeorum
et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra
7timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra
et ingemuerunt
8vae nobis
non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius
vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium
istorum
hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto
9confortamini et estote viri Philisthim
ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis
confortamini et bellate
10pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel
et fugit unusquisque in tabernaculum suum
et facta est plaga magna nimis
et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum
11et arca Dei capta est
duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees
12currens autem vir de Beniamin ex acie
venit in Silo in die illo scissa veste
et conspersus pulvere caput
13cumque ille venisset Heli sedebat super sellam
contra viam aspectans
erat enim cor eius pavens pro arca Domini
vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi
et ululavit omnis civitas
14et audivit Heli sonitum clamoris
dixitque quis est hic sonitus tumultus huius
at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli
15Heli autem erat nonaginta et octo annorum
et oculi eius caligaverant et videre non poterat
16et dixit ad Heli
ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie
cui ille ait quid actum est fili mi
17respondens autem qui nuntiabat
fugit inquit Israhel coram Philisthim
et ruina magna facta est in populo
insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees
et arca Dei capta est
18cumque ille nominasset arcam Dei
cecidit de sella retrorsum iuxta ostium
et fractis cervicibus mortuus est
senex enim erat vir et grandevus
et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis
19nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui
et audito nuntio quod capta esset arca Dei
et mortuus socer suus et vir suus
incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti
20in ipso autem momento mortis eius
dixerunt ei quae stabant circa eam
ne timeas quia filium peperisti
quae non respondit eis neque animadvertit
21et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel
quia capta est arca Dei
et pro socero suo et pro viro suo
22et ait translata est gloria ab Israhel
eo quod capta esset arca Dei