1anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae
regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria
decem et septem annis
2et fecit malum coram Domino
secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecit Israhel
non declinavit ab eis
3iratusque est furor Domini contra Israhel
et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae
et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus
4deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus
vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex
Syriae
5et dedit Dominus Israheli salvatorem
et liberatus est de manu Syriae
habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis
sicut heri et nudius tertius
6verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam
qui peccare fecit Israhel
in ipsis ambulaverunt
siquidem et lucus permansit in Samaria
7et non sunt derelicti Ioachaz de populo
nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum
interfecerat enim eos rex Syriae
et redegerat quasi pulverem in tritura areae
8reliqua autem sermonum Ioachaz
et universa quae fecit sed et fortitudo eius
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
9dormivitque Ioachaz cum patribus suis
et sepelierunt eum in Samaria
regnavitque Ioas filius eius pro eo
10anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda
regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
11et fecit quod malum est in conspectu Domini
non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecit Israhel
in ipsis ambulavit
12reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit
sed et fortitudo eius
quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda
nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum
Israhel
13et dormivit Ioas cum patribus suis
Hieroboam autem sedit super solium eius
porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel
14Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est
descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque
pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius
15et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas
cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas
16dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum
et cum posuisset ille manum suam
superposuit Heliseus manus suas manibus regis
17et ait aperi fenestram orientalem
cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit
et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam
percutiesque Syriam in Aphec donec consumas eam
18et ait tolle sagittas
qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram
et cum percussisset tribus vicibus et stetisset
19iratus est contra eum vir Dei et ait
si percussisses quinquies aut sexies sive septies
percussisses Syriam usque ad consummationem
nunc autem tribus vicibus percuties eam
20mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum
latrunculi quoque de Moab venerunt in terra
in ipso anno
21quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos
et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei
quod ambulavit et tetigit ossa Helisei
et revixit homo et stetit super pedes suos
22igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz
23et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos
propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et
Iacob
et noluit disperdere eos neque proicere penitus
usque in praesens tempus
24mortuus est autem Azahel rex Syriae
et regnavit Benadad filius eius pro eo
25porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel
quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii
tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli