1anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel
regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda
2viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
3et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius
iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
4nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit
adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis
5cumque obtinuisset regnum
percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum
6filios autem eorum qui occiderant non occidit
iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi
sicut praecepit Dominus dicens
non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus
sed unusquisque in peccato suo morietur
7ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia
et adprehendit Petram in proelio
vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem
8tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis
Israhel dicens
veni et videamus nos
9remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens
carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens
da filiam tuam filio meo uxorem
transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano
et conculcaverunt carduum
10percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum
contentus esto gloria et sede in domo tua
quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum
11et non adquievit Amasias
ascenditque Ioas rex Israhel
et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
12percussusque est Iuda coram Israhel
et fugerunt unusquisque in tabernacula sua
13Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae
cepit Ioas rex Israhel in Bethsames
et adduxit eum in Hierusalem
et interrupit murum Hierusalem
a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis
14tulitque omne aurum et argentum et universa vasa
quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides
et reversus est Samariam
15reliqua autem verborum Ioas quae fecit
et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
16dormivitque Ioas cum patribus suis
et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel
et regnavit Hieroboam filius eius pro eo
17vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda
postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel
viginti quinque annis
18reliqua autem sermonum Amasiae
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
19factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem
at ille fugit in Lachis
miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
20et asportaverunt in equis
sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David
21tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim
et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
22ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae
postquam dormivit rex cum patribus suis
23anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda
regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria
quadraginta et uno anno
24et fecit quod malum est coram Domino
non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecit Israhel
25ipse restituit terminos Israhel
ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis
iuxta sermonem Domini Dei Israhel
quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam
qui erat de Geth quae est in Opher
26vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis
et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos
et non esset qui auxiliaretur Israhel
27nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo
sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
28reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit
et fortitudo eius qua proeliatus est
et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
29dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel
et regnavit Zaccharias filius eius pro eo