1anno duodecimo Ahaz regis Iuda
regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis
2fecitque malum coram Domino
sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant
3contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum
et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa
4cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee
quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti
ne praestaret tributa regi Assyriorum
sicut singulis annis solitus erat
obsedit eum et vinctum misit in carcerem
5pervagatusque est omnem terram
et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis
6anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam
et transtulit Israhel in Assyrios
posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan
in civitatibus Medorum
7factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo
qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti
coluerunt deos alienos
8et ambulaverunt iuxta ritum gentium
quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel
et regum Israhel quia similiter fecerant
9et operuerunt filii Israhel verbis
non rectis Dominum Deum suum
et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis
a turre custodum usque ad civitatem munitam
10feceruntque sibi statuas et lucos
in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum
11et adolebant ibi incensum super aras
in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum
feceruntque verba pessima inritantes Dominum
12et coluerunt inmunditias
de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc
13et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda
per manum omnium prophetarum et videntum dicens
revertimini a viis vestris pessimis
et custodite praecepta mea et caerimonias
iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris
et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
14qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam
iuxta cervicem patrum suorum
qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
15et abiecerunt legitima eius
et pactum quod pepigit cum patribus eorum
et testificationes quibus contestatus est eos
secutique sunt vanitates et vane egerunt
et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum
super quibus praeceperat Dominus eis
ut non facerent sicut et illae faciebant
16et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui
feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos
et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
17et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem
et divinationibus inserviebant et auguriis
et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino
et inritarent eum
18iratusque est Dominus vehementer Israhel
et abstulit eos de conspectu suo
et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
19sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui
verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
20proiecitque Dominus omne semen Israhel
et adflixit eos et tradidit in manu diripientium
donec proiceret eos a facie sua
21ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David
et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath
separavit enim Hieroboam Israhel a Domino
et peccare eos fecit peccatum magnum
22et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae
fecerat
non recesserunt ab eis
23usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua
sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum
translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios
usque in diem hanc
24adduxit autem rex Assyriorum
de Babylone et de Chutha et de Haiath
et de Emath et de Sepharvaim
et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel
qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius
25cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum
et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
26nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum
gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae
ignorant legitima Dei terrae
et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos
eo quod ignorent ritum Dei terrae
27praecepit autem rex Assyriorum dicens
ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis
et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
28igitur cum venisset unus de sacerdotibus his
qui captivi ducti fuerant de Samaria
habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum
29et unaquaeque gens fabricata est deum suum
posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae
gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant
30viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth
viri autem chutheni fecerunt Nergel
et viri de Emath fecerunt Asima
31porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac
hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni
Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim
32et nihilominus colebant Dominum
fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum
et ponebant eos in fanis sublimibus
33et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant
iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
34usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum
non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius
et iudicia et legem et mandatum
quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel
35et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens
nolite timere deos alienos
et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis
36sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti
in fortitudine magna et in brachio extento
ipsum timete illum adorate et ipsi immolate
37caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis
custodite
ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos
38et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci
nec colatis deos alienos
39sed Dominum Deum vestrum timete
et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum
40illi vero non audierunt
sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant
41fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum
sed nihilominus et idolis suis servientes
nam et filii eorum et nepotes
sicut fecerunt parentes sui
ita faciunt usque in praesentem diem