1anno tertio Osee filii Hela regis Israhel
regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda
2viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Abi filia Zacchariae
3fecitque quod erat bonum coram Domino
iuxta omnia quae fecerat David pater suus
4ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos
confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses
siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum
vocavitque eum Naasthan
5in Domino Deo Israhel speravit
itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda
sed neque in his qui ante eum fuerunt
6et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius
fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi
7unde et erat Dominus cum eo
et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat
rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei
8ipse percussit Philistheos usque Gazam
et omnes terminos eorum
a turre custodum usque ad civitatem muratam
9anno quarto regis Ezechiae
qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel
ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam
et obpugnavit eam
10et cepit
nam post annos tres anno sexto Ezechiae
id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria
11et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios
conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan
in civitatibus Medorum
12quia non audierunt vocem Domini Dei sui
sed praetergressi sunt pactum eius
omnia quae praeceperat Moses servus Domini
non audierunt neque fecerunt
13anno quartodecimo regis Ezechiae
ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas
et cepit eas
14tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios
ad regem Assyriorum Lachis dicens
peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram
indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae
trecenta talenta argenti et triginta talenta auri
15deditque Ezechias omne argentum
quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis
16in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini
et lamminas auri quas ipse adfixerat
et dedit eas regi Assyriorum
17misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen
de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem
qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem
et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris
quae est in via agri Fullonis
18vocaveruntque regem
egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus
et Sobna scriba
et Ioahe filius Asaph a commentariis
19dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae
haec dicit rex magnus rex Assyriorum
quae est ista fiducia qua niteris
20forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium
in quo confidis ut audeas rebellare
21an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto
super quem si incubuerit homo
comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam
sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se
22quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam
nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria
et praecepit Iudae et Hierusalem
ante altare hoc adorabitis in Hierusalem
23nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum
et dabo vobis duo milia equorum
et videte an habere valeatis ascensores eorum
24et quomodo potestis resistere
ante unum satrapam de servis domini mei minimis
an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites
25numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum
ut demolirer eum
Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam
26dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci
precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace
siquidem intellegimus hanc linguam
et non loquaris nobis iudaice
audiente populo qui est super murum
27responditque eis Rabsaces
numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus
ut loquerer sermones hos
et non ad viros qui sedent super murum
ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum
28stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice
et ait audite verba regis magni regis Assyriorum
29haec dicit rex non vos seducat Ezechias
non enim poterit eruere vos de manu mea
30neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens
eruens liberabit nos Dominus
et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum
31nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me
et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua
et bibetis aquas de cisternis vestris
32donec veniam et transferam vos in terram
quae similis terrae vestrae est
in terram fructiferam et fertilem vini
terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis
et vivetis et non moriemini
nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens
Dominus liberabit nos
33numquid liberaverunt dii gentium terram suam
de manu regis Assyriorum
34ubi est deus Emath et Arfad
ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava
numquid liberaverunt Samariam de manu mea
35quinam illi sunt in universis diis terrarum
qui eruerunt regionem suam de manu mea
ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea
36tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam
siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
37venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus
et Sobna scriba
et Ioahe filius Asaph a commentariis
ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis