1quae cum audisset rex Ezechias
scidit vestimenta sua et opertus est sacco
ingressusque est domum Domini
2et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam
et senes de sacerdotibus
opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos
3qui dixerunt haec dicit Ezechias
dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste
venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens
4si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis
quem misit rex Assyriorum dominus suus
ut exprobraret Deum viventem
et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus
et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
6dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro
haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti
quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium
et revertetur in terram suam
et deiciam eum gladio in terra sua
8reversus est igitur Rabsaces
et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam
audierat enim quod recessisset de Lachis
9cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes
ecce egressus est ut pugnet adversum te
et iret contra eum
misit nuntios ad Ezechiam dicens
10haec dicite Ezechiae regi Iudae
non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas
non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum
11tu enim ipse audisti
quae fecerint reges Assyriorum universis terris
quomodo vastaverint eas
num ergo solus poteris liberari
12numquid liberaverunt dii gentium singulos
quos vastaverunt patres mei
Gozan videlicet et Aran et Reseph
et filios Eden qui erant in Thelassar
13ubi est rex Emath
et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava
14itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum
et legisset eas
ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino
15et oravit in conspectu eius dicens
Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin
tu es Deus solus regum omnium terrae
tu fecisti caelum et terram
16inclina aurem tuam et audi
aperi Domine oculos tuos et vide
et audi omnia verba Sennacherib
qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem
17vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium
18et miserunt deos eorum in ignem
non enim erant dii
sed opera manuum hominum e ligno et lapide
et perdiderunt eos
19nunc igitur Domine Deus noster
salvos nos fac de manu eius
ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
20misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens
haec dicit Dominus Deus Israhel
quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi
21iste est sermo quem locutus est Dominus de eo
sprevit te et subsannavit virgo filia Sion
post tergum tuum caput movit filia Hierusalem
22cui exprobrasti et quem blasphemasti
contra quem exaltasti vocem
et elevasti in excelsum oculos tuos
contra Sanctum Israhel
23per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti
in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium
in summitate Libani
et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius
et ingressus sum usque ad terminos eius
saltum Carmeli eius
24ego succidi
et bibi aquas alienas
et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas
25numquid non audisti quid ab initio fecerim
ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi
eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae
26et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt
facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum
quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem
27habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi
et furorem tuum contra me
28insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas
ponam itaque circulum in naribus tuis
et camum in labris tuis
et reducam te in viam per quam venisti
29tibi autem Ezechia hoc erit signum
comede hoc anno quod reppereris
in secundo autem anno quae sponte nascuntur
porro in anno tertio seminate et metite
plantate vineas et comedite fructum earum
30et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda
mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum
31de Hierusalem quippe egredientur
reliquiae
et quod salvetur de monte Sion
zelus Domini exercituum faciet hoc
32quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum
non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam
nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio
33per viam qua venit revertetur
et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
34protegamque urbem hanc et salvabo eam
propter me et propter David servum meum
35factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini
et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque
milia
cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum
et recedens abiit
36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum
et mansit in Nineve
37cumque adoraret in templo Neserach deum suum
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio
fugeruntque in terram Armeniorum
et regnavit Eseraddon filius eius pro eo