1in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem
et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes
dixitque ei haec dicit Dominus Deus
praecipe domui tuae morieris enim et non vives
2qui convertit faciem suam ad parietem
et oravit Dominum dicens
3obsecro Domine
memento quomodo ambulaverim coram te
in veritate et in corde perfecto
et quod placitum est coram te fecerim
flevit itaque Ezechias fletu magno
4et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii
factus est sermo Domini ad eum dicens
5revertere et dic Ezechiae duci populi mei
haec dicit Dominus Deus David patris tui
audivi orationem tuam
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te
die tertio ascendes templum Domini
6et addam diebus tuis quindecim annos
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc
et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum
7dixitque Esaias adferte massam ficorum
quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus
est
8dixerat autem Ezechias ad Esaiam
quod erit signum quia Dominus me sanabit
et quia ascensurus sum die tertio templum Domini
9cui ait Esaias hoc erit signum a Domino
quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est
vis ut accedat umbra decem lineis
an ut revertatur totidem gradibus
10et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis
nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus
11invocavit itaque Esaias propheta Dominum
et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz
retrorsum decem gradibus
12in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex
Babyloniorum
litteras et munera ad Ezechiam
audierat enim quod aegrotasset Ezechias
13laetatus est autem in adventum eorum Ezechias
et ostendit eis domum aromatum
et aurum et argentum et pigmenta varia
unguenta quoque et domum vasorum suorum
et omnia quae habere potuerat in thesauris suis
non fuit quod non monstraret eis Ezechias
in domo sua et in omni potestate sua
14venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei
quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te
cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone
15at ille respondit quid viderunt in domo tua
ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt
nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis
16dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini
17ecce dies venient
et auferentur omnia quae sunt in domo tua
et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone
non remanebit quicquam ait Dominus
18sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur
et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
19dixit Ezechias ad Esaiam
bonus sermo Domini quem locutus est
sit pax et veritas in diebus meis
20reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius
et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum
et introduxerit aquas in civitatem
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
21dormivitque Ezechias cum patribus suis
et regnavit Manasses filius eius pro eo