1duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset
et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Aphsiba
2fecitque malum in conspectu Domini
iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel
3conversusque est et aedificavit excelsa
quae dissipaverat Ezechias pater eius
et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel
et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
4extruxitque aras in domo Domini
de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum
5et extruxit altaria universae militiae caeli
in duobus atriis templi Domini
6et transduxit filium suum per ignem
et ariolatus est et observavit auguria
et fecit pythones et aruspices multiplicavit
ut faceret malum coram Domino et inritaret eum
7posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini
super quo locutus est Dominus ad David
et ad Salomonem filium eius
in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel
ponam nomen meum in sempiternum
8et ultra non faciam commoveri pedem Israhel
de terra quam dedi patribus eorum
sic tamen si custodierint opere omnia
quae praecepi eis
et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses
9illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse
ut facerent malum super gentes
quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel
10locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens
11quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas
super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum
et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis
12propterea haec dicit Dominus Deus Israhel
ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam
ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius
13et extendam super Hierusalem funiculum Samariae
et pondus domus Ahab
et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae
delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
14dimittam vero reliquias hereditatis meae
et tradam eas in manu inimicorum eius
eruntque in vastitate et rapina
cunctis adversariis suis
15eo quod fecerint malum coram me
et perseveraverint inritantes me
ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto
usque ad diem hanc
16insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis
donec impleret Hierusalem usque ad os
absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam
ut faceret malum coram Domino
17reliqua autem sermonum Manasse
et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
18dormivitque Manasses cum patribus suis
et sepultus est in horto domus suae in horto Aza
et regnavit Amon filius eius pro eo
19viginti et duo annorum erat Amon cum regnare
coepisset
duobusque annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba
20fecitque malum in conspectu Domini
sicut fecerat Manasses pater eius
21et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius
servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus
et adoravit eas
22et dereliquit Dominum Deum patrum suorum
et non ambulavit in via Domini
23tetenderuntque ei insidias servi sui
et interfecerunt regem in domo sua
24percussit autem populus terrae omnes
qui coniuraverant contra regem Amon
et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo
25reliqua autem sermonum Amon quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
26sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza
et regnavit Iosias filius eius pro eo