1et renuntiaverunt regi quod dixerat
qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem
2ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda
universique qui habitant in Hierusalem cum eo
sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum
legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis
qui inventus est in domo Domini
3stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino
ut ambularent post Dominum
et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias
in omni corde et in tota anima
et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo
adquievitque populus pacto
4et praecepit rex Helciae pontifici
et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus
ut proicerent de templo Domini
omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco
et universae militiae caeli
et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron
et tulit pulverem eorum in Bethel
5et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda
ad sacrificandum in excelsis
per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem
et eos qui adolebant incensum Baal
et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli
6et efferri fecit lucum de domo Domini
foras Hierusalem in convalle Cedron
et conbusit eum ibi et redegit in pulverem
et proiecit super sepulchrum vulgi
7destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini
pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
8congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda
et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes
de Gabaa usque Bersabee
et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis
quod erat ad sinistram portae civitatis
9verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in
Hierusalem
sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum
10contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom
ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch
11abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli
in introitu templi Domini
iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim
currus autem solis conbusit igni
12altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz
quae fecerant reges Iuda
et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini
destruxit rex
et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron
13excelsa quoque quae erant in Hierusalem
ad dexteram partem montis Offensionis
quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum
et Chamos offensioni Moab
et Melchom abominationi filiorum Ammon
polluit rex
14et contrivit statuas et succidit lucos
replevitque loca eorum ossibus mortuorum
15insuper et altare quod erat in Bethel
excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath
qui peccare fecit Israhel
et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit
et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum
16et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte
misitque et tulit ossa de sepulchris
et conbusit ea super altare et polluit illud
iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei
qui praedixerat verba haec
17et ait quis est titulus ille quem video
responderuntque ei cives illius urbis
sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda
et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
18et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius
et intacta manserunt ossa illius
cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria
19insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae
quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias
et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel
20et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria
et conbusit ossa humana super ea
reversusque est Hierusalem
21et praecepit omni populo dicens
facite phase Domino Deo vestro
secundum quod scriptum est in libro foederis huius
22nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel
et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda
23sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino
in Hierusalem
24sed et pythones et ariolos et figuras idolorum
et inmunditias abominationesque
quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem
abstulit Iosias
ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro
quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini
25similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum
in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua
iuxta omnem legem Mosi
neque post eum surrexit similis illi
26verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni
quo iratus est furor eius contra Iudam
propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses
27dixit itaque Dominus
etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel
et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem
et domum de qua dixi erit nomen meum ibi
28reliqua autem verba Iosiae et universa quae
fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
29in diebus eius ascendit Pharao Necho rex
Aegypti
contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten
et abiit Iosias rex in occursum eius
et occisus est in Mageddo cum vidisset eum
30et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo
et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo
tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae
et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo
31viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna
32et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
33vinxitque eum Pharao Necho
in Rebla quae est in terra Emath
ne regnaret in Hierusalem
et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri
34regemque constituit Pharao Necho Eliachim
filium Iosiae pro Iosia patre eius
vertitque nomen eius Ioiachim
porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum
35argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni
cum indixisset terrae per singulos
ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis
et unumquemque secundum vires suas exegit
tam argentum quam aurum de populo terrae
ut daret Pharaoni Necho
36viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma
37et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius