1in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis
et factus est ei Ioiachim servus tribus annis
et rursum rebellavit contra eum
2inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae
latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon
et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum
iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos
suos prophetas
3factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam
ut auferret eum coram se
propter peccata Manasse universa quae fecit
4et propter sanguinem innoxium quem effudit
et implevit Hierusalem cruore innocentium
et ob hanc rem noluit Dominus propitiari
5reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
et dormivit Ioiachim cum patribus suis
6regnavitque Ioiachin filius eius
pro eo
7et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua
tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten
omnia quae fuerant regis Aegypti
8decem et octo annorum erat Ioiachin
cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem
9et fecit malum coram Domino
iuxta omnia quae fecerat pater eius
10in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in
Hierusalem
et circumdata est urbs munitionibus
11venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem
cum servi eius obpugnarent eam
12egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem
Babylonis
ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius
et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui
13et protulit inde omnes thesauros domus Domini
et thesauros domus regiae
et concidit universa vasa aurea
quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini
14et transtulit omnem Hierusalem
et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in
captivitatem
et omnem artificem et clusorem
nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae
15transtulit quoque Ioiachin in Babylonem
et matrem regis et uxores regis
et eunuchos eius et iudices terrae
duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem
16et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille
omnes viros fortes et bellatores
duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem
17et constituit Matthaniam patruum eius pro eo
inposuitque nomen ei Sedeciam
18vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias
cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna
19et fecit malum coram Domino
iuxta omnia quae fecerat Ioiachim
20irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam
donec proiceret eos a facie sua
recessitque Sedecias a rege Babylonis