1factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon
et regnaret Anon filius eius pro eo
2dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas
sicut fecit pater eius mecum misericordiam
misit ergo David consolans eum per servos suos
super patris interitu
cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon
3dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum
putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te
consolatores
et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam
misit David servos suos ad te
4tulit itaque Anon servos David
rasitque dimidiam partem barbae eorum
et praecidit vestes eorum medias usque ad nates
et dimisit eos
5quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum
erant enim viri confusi turpiter valde
et mandavit eis David
manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc
revertimini
6videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David
miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba
viginti milia peditum
et a rege Maacha mille viros
et ab Histob duodecim milia virorum
7quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum
8egressi sunt ergo filii Ammon
et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae
Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha
seorsum erant in campo
9videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium
et ex adverso et post tergum
elegit ex omnibus electis Israhel
et instruxit aciem contra Syrum
10reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo
qui direxit aciem adversum filios Ammon
11et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium
si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi
12esto vir fortis
et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri
Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
13iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros
qui statim fugerunt a facie eius
14filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri
fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem
reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem
15videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel
congregati sunt pariter
16misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium
et adduxit exercitum eorum
Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum
17quod cum nuntiatum esset David
contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem
venitque in Helema
et direxerunt aciem Syri ex adverso David
et pugnaverunt contra eum
18fugeruntque Syri a facie Israhel
et occidit David de Syris septingentos currus
et quadraginta milia equitum
et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est
19videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer
victos se ab Israhel
fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis
timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon