1factum est ergo vertente anno
eo tempore quo solent reges ad bella procedere
misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel
et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba
David autem remansit in Hierusalem
2dum haec agerentur
accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem
et deambularet in solario domus regiae
viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum
erat autem mulier pulchra valde
3misit ergo rex et requisivit quae esset mulier
nuntiatumque ei est
quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei
4missis itaque David nuntiis tulit eam
quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea
statimque sanctificata est ab inmunditia sua
5et reversa est domum suam concepto fetu
mittensque nuntiavit David et ait concepi
6misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum
misitque Ioab Uriam ad David
7et venit Urias ad David
quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus
et quomodo administraretur bellum
8et dixit David ad Uriam
vade in domum tuam et lava pedes tuos
egressus est Urias de domo regis
secutusque est eum cibus regius
9dormivit autem Urias ante portam domus regiae
cum aliis servis domini sui
et non descendit ad domum suam
10nuntiatumque est David a dicentibus
non ivit Urias ad domum suam
et ait David ad Uriam numquid non de via venisti
quare non descendisti ad domum tuam
11et ait Urias ad David
arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus
et dominus meus Ioab
et servi domini mei super faciem terrae manent
et ego ingrediar domum meam
ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea
per salutem tuam et per salutem animae tuae
quod non faciam rem hanc
12ait ergo David ad Uriam
mane hic etiam hodie et cras dimittam te
mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
13et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet
et inebriavit eum
qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui
et in domum suam non descendit
14factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab
misitque per manum Uriae
15scribens in epistula
ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est
et derelinquite eum ut percussus intereat
16igitur cum Ioab obsideret urbem
posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse
fortissimos
17egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab
et ceciderunt de populo servorum David
et mortuus est etiam Urias Hettheus
18misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii
19praecepitque nuntio dicens
cum conpleveris universos sermones belli ad regem
20si eum videris indignari et dixerit
quare accessistis ad murum ut proeliaremini
an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur
21quis percussit Abimelech filium Hieroboseth
nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro
et interfecit eum in Thebes
quare iuxta murum accessistis
dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit
22abiit ergo nuntius
et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab
23et dixit nuntius ad David
praevaluerunt adversum nos viri
et egressi sunt ad nos in agrum
nos autem facto impetu persecuti eos sumus
usque ad portam civitatis
24et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper
mortuique sunt de servis regis
quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est
25et dixit David ad nuntium haec dices Ioab
non te frangat ista res varius enim eventus est proelii
et nunc hunc nunc illum consumit gladius
conforta bellatores tuos adversum urbem
ut destruas eam et exhortare eos
26audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus
et planxit eum
27transactoque luctu misit David
et introduxit eam domum suam
et facta est ei uxor peperitque ei filium
et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino