1factum est autem post haec
ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar
adamaret Amnon filius David
2et deperiret eam valde
ita ut aegrotaret propter amorem eius
quia cum esset virgo
difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea
3erat autem Amnonis amicus
nomine Ionadab filius Semaa fratris David
vir prudens valde
4qui dixit ad eum
quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies
cur non indicas mihi
dixitque ei Amnon
Thamar sororem Absalom fratris mei amo
5cui respondit Ionadab
cuba super lectulum tuum et languorem simula
cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei
veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum
et faciat pulmentum ut comedam de manu eius
6accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit
cumque venisset rex ad visitandum eum
ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea
ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas
et cibum capiam de manu eius
7misit ergo David ad Thamar domum dicens
veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum
8venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat
quae tollens farinam commiscuit
et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas
9tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo
et noluit comedere
dixitque Amnon eicite universos a me
cumque eiecissent omnes
10dixit Amnon ad Thamar
infer cibum in conclave ut vescar de manu tua
tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat
et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave
11cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait
veni cuba mecum soror mea
12quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me
neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
13et ego enim ferre non potero obprobrium meum
et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel
quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi
14noluit autem adquiescere precibus eius
sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa
15et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis
ita ut maius esset odium quo oderat eam
amore quo ante dilexerat
dixitque ei Amnon surge vade
16quae respondit ei
maius est hoc malum quod nunc agis adversum me
quam quod ante fecisti expellens me
et noluit audire eam
17sed vocato puero qui ministrabat ei dixit
eice hanc a me foras et claude ostium post eam
18quae induta erat talari tunica
huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur
eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam
19quae aspergens cinerem capiti suo
scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum
ibat ingrediens et clamans
20dixit autem ei Absalom frater suus
num Amnon frater tuus concubuit tecum
sed nunc soror tace frater tuus est
neque adfligas cor tuum pro re hac
mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui
21cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde
22porro non est locutus Absalom ad Amnon
nec malum nec bonum
oderat enim Absalom Amnon
eo quod violasset Thamar sororem suam
23factum est autem post tempus biennii
ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim
et vocavit Absalom omnes filios regis
24venitque ad regem et ait ad eum
ecce tondentur oves servi tui
veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
25dixitque rex ad Absalom
noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te
cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei
26et ait Absalom si non vis venire
veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus
dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum
27coegit itaque eum Absalom
et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis
28praeceperat autem Absalom pueris suis dicens
observate cum temulentus fuerit Amnon vino
et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere
ego enim sum qui praecepi vobis
roboramini et estote viri fortes
29fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon
sicut praeceperat eis Absalom
surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et
fugerunt
30cumque adhuc pergerent in itinere
fama praevenit ad David dicens
percussit Absalom omnes filios regis
et non remansit ex eis saltem unus
31surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram
et omnes servi ipsius qui adsistebant ei
sciderunt vestimenta sua
32respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit
ne aestimet dominus meus
quod omnes pueri filii regis occisi sint
Amnon solus mortuus est
quoniam in ore Absalom erat positus
ex die qua oppressit Thamar sororem eius
33nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens
omnes filii regis occisi sunt
quoniam Amnon solus mortuus est
34fugit autem Absalom
et levavit puer speculator oculos suos et aspexit
et ecce populus multus veniebat per iter devium ex
latere montis
35dixit autem Ionadab ad regem
ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est
36cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis
et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt
sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis
37porro Absalom fugiens abiit
ad Tholomai filium Amiur regem Gessur
luxit ergo David filium suum cunctis diebus
38Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur
fuit ibi tribus annis
39cessavitque David rex persequi Absalom
eo quod consolatus esset super Amnon interitu