1intellegens autem Ioab filius Sarviae
quod cor regis versum esset ad Absalom
2misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam
lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo
ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
3et ingredieris ad regem
et loqueris ad eum sermones huiuscemodi
posuit autem Ioab verba in ore eius
4itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem
cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex
5et ait ad eam rex quid causae habes
quae respondit heu mulier vidua ego sum
mortuus est enim vir meus
6et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro
nullusque erat qui eos prohibere posset
et percussit alter alterum et interfecit eum
7et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit
trade eum qui percussit fratrem suum
ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit
et deleamus heredem
et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est
ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram
8et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te
9dixitque mulier thecuites ad regem
in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei
rex autem et thronus eius sit innocens
10et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me
et ultra non addet ut tangat te
11quae ait recordetur rex Domini Dei sui
ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum
et nequaquam interficient filium meum
qui ait vivit Dominus
quia non cadet de capillis filii tui super terram
12dixit ergo mulier
loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum
et ait loquere
13dixitque mulier
quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
et locutus est rex verbum istud
ut peccet et non reducat eiectum suum
14omnes morimur
et quasi aquae delabimur in terram quae non
revertuntur
nec vult perire Deus animam
sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est
15nunc igitur veni
ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc
praesente populo
et dixit ancilla tua loquar ad regem
si quo modo faciat rex verbum ancillae suae
16et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium
qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
17dicat ergo ancilla tua
ut fiat verbum domini mei regis quasi
sacrificium
sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex
ut nec benedictione nec maledictione moveatur
unde et Dominus Deus tuus est tecum
18et respondens rex dixit ad mulierem
ne abscondas a me verbum quod te interrogo
dixitque mulier loquere domine mi rex
19et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis
respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex
nec ad dextram nec ad sinistram est
ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex
servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi
et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec
20ut verterem figuram sermonis huius
servus tuus Ioab praecepit istud
tu autem domine mi sapiens es
sicut habet sapientiam angelus Dei
ut intellegas omnia super terram
21et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum
vade igitur et revoca puerum Absalom
22cadensque Ioab super faciem suam in terram
adoravit et benedixit regi et dixit Ioab
hodie intellexit servus tuus
quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex
fecisti enim sermonem servi tui
23surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur
et adduxit Absalom in Hierusalem
24dixit autem rex revertatur in domum suam
et faciem meam non videat
reversus est itaque Absalom in domum suam
et faciem regis non vidit
25porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus
nimis
a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula
26et quando tondebatur capillum
semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries
ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico
27nati sunt autem Absalom filii tres
et filia una nomine Thamar eleganti forma
28mansitque Absalom Hierusalem duobus annis
et faciem regis non vidit
29misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem
qui noluit venire ad eum
cumque secundo misisset et ille noluisset venire
30dixit servis suis
scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei
ite igitur et succendite eum igni
succenderunt ergo servi Absalom segetem igni
31surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius
et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni
32et respondit Absalom ad Ioab
misi ad te obsecrans ut venires ad me
et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de
Gessur
melius mihi erat ibi esse
obsecro ergo ut videam faciem regis
quod si memor est iniquitatis meae interficiat me
33ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei
vocatusque Absalom intravit ad regem
et adoravit super faciem terrae coram eo
osculatusque est rex Absalom