1igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites
et quinquaginta viros qui praecederent eum
2et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae
et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium
vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu
qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum
servus tuus
3respondebatque ei Absalom
videntur mihi sermones tui boni et iusti
sed non est qui te audiat constitutus a rege
dicebatque Absalom
4quis me constituat iudicem super terram
ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem
5sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum
extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
6faciebatque hoc omni Israhel
qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege
et sollicitabat corda virorum Israhel
7post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem
vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron
8vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens
si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
9dixitque ei rex vade in pace
et surrexit et abiit in Hebron
10misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens
statim ut audieritis clangorem bucinae
dicite regnavit Absalom in Hebron
11porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati
euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
12accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David
de civitate sua Gilo
cum immolaret victimas et facta est coniuratio
valida
populusque concurrens augebatur cum Absalom
13venit igitur nuntius ad David dicens
toto corde universus Israhel sequitur Absalom
14et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem
surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom
festinate egredi ne forte veniens occupet nos
et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii
15dixeruntque servi regis ad eum
omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex
libenter exsequimur servi tui
16egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis
et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum
17egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo
18et universi servi eius ambulabant iuxta eum
et legiones Cherethi et Felethi
et omnes Getthei
sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth
praecedebant regem
19dixit autem rex ad Ethai Gettheum
cur venis nobiscum revertere et habita cum rege
quia peregrinus es et egressus de loco tuo
20heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi
ego autem vadam quo iturus sum
revertere et reduc tecum fratres tuos
ostendisti gratiam et fidem
21et respondit Ethai regi dicens
vivit Dominus et vivit dominus meus rex
quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex
sive in morte sive in vita
ibi erit servus tuus
22et ait David Ethai veni et transi
et transivit Ethai Gettheus
et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
23omnesque flebant voce magna
et universus populus transiebat
rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron
et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum
24venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo
portantes arcam foederis Dei
et deposuerunt arcam Dei
et ascendit Abiathar
donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de
civitate
25et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem
si invenero gratiam in oculis Domini
reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum
26si autem dixerit non places
praesto sum faciat quod bonum est coram se
27et dixit rex ad Sadoc sacerdotem
o videns revertere in civitatem in pace
et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar
duo filii vestri sint vobiscum
28ecce ego abscondar in campestribus deserti
donec veniat sermo a vobis indicans mihi
29reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei
Hierusalem
et manserunt ibi
30porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens
operto capite et nudis pedibus incedens
sed et omnis populus qui erat cum eo
operto capite ascendebat plorans
31nuntiatum est autem David
quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom
dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine
32cumque ascenderet David summitatem montis
in quo adoraturus erat Dominum
ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite
33et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
34si autem in civitatem revertaris
et dixeris Absalom servus tuus sum rex
sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus
dissipabis consilium Ahitofel
35habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes
et omne verbum quodcumque audieris de domo regis
indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus
36sunt autem cum eis duo filii eorum
Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar
et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
37veniente ergo Husai amico David in civitatem
Absalom quoque ingressus est Hierusalem