1cumque David transisset paululum montis verticem
apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis
qui onerati erant ducentis panibus
et centum alligaturis uvae passae
et centum massis palatarum et utribus vini
2et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec
responditque Siba asini domestici regis ut sedeant
et panes et palatae ad vescendum pueris tuis
vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
3et ait rex ubi est filius domini tui
responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens
hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei
4et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth
dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te
domine mi rex
5venit ergo rex David usque Baurim
et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul
nomine Semei filius Gera
procedebat egrediens et maledicebat
6mittebatque lapides contra David
et contra universos servos regis David
omnis autem populus et universi bellatores
a dextro et sinistro latere regis incedebant
7ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi
egredere egredere vir sanguinum et vir Belial
8reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul
quoniam invasisti regnum pro eo
et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui
et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es
9dixit autem Abisai filius Sarviae regi
quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi
vadam et amputabo caput eius
10et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae
dimittite eum maledicat
Dominus enim praecepit ei ut malediceret David
et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit
11et ait rex Abisai et universis servis suis
ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam
quanto magis nunc filius Iemini
dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini
12si forte respiciat Dominus adflictionem meam
et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
13ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo
Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur
maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
14venit itaque rex et universus populus cum eo lassus
et refocilati sunt ibi
15Absalom autem et omnis populus Israhel
ingressi sunt Hierusalem
sed et Ahitofel cum eo
16cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom
locutus est ad eum salve rex salve rex
17ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum
quare non isti cum amico tuo
18responditque Husai ad Absalom
nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus
et omnis hic populus et universus Israhel
et cum eo manebo
19sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis
sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
20dixit autem Absalom ad Ahitofel
inite consilium quid agere debeamus
21et ait Ahitofel ad Absalom
ingredere ad concubinas patris tui
quas dimisit ad custodiendam domum
ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum
roborentur manus eorum tecum
22tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario
ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel
23consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis
quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel
et cum esset cum David et cum esset cum Absalom