1igitur considerato David populo suo
constituit super eum tribunos et centuriones
2et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab
et tertiam in manu Abisai filii Sarviae
fratris Ioab
et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth
dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum
3et respondit populus non exibis
sive enim fugerimus
non magnopere ad eos de nobis pertinebit
sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt
quia tu unus pro decem milibus conputaris
melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio
4ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam
stetit ergo rex iuxta portam
egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni
5et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens
servate mihi puerum Absalom
et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro
Absalom
6itaque egressus est populus in campum contra Israhel
et factum est proelium in saltu Ephraim
7et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David
factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium
8fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae
et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo
quam hii quos voraverat gladius in die illa
9accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo
cumque ingressus fuisset mulus
subter condensam quercum et magnam
adhesit caput eius quercui
et illo suspenso inter caelum et terram
mulus cui sederat pertransivit
10vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens
vidi Absalom pendere de quercu
11et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei
si vidisti quare non confodisti eum cum terra
et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum
12qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos
nequaquam mitterem manum meam in filium regis
audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai
dicens
custodite mihi puerum Absalom
13sed et si fecissem contra animam meam audacter
nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso
14et ait Ioab non sicut tu vis
sed adgrediar eum coram te
tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom
cumque adhuc palpitaret herens in quercu
15cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab
et percutientes interfecerunt eum
16cecinit autem Ioab bucina
et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel
volens parcere multitudini
17et tulerunt Absalom
et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem
et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis
omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua
18porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum
qui est in valle Regis
dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei
vocavitque titulum nomine suo
et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem
19Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi
quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
20ad quem Ioab dixit
non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia
hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus
21et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti
adoravit Chusi Ioab et cucurrit
22rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab
quid inpedit si etiam ego curram post Chusi
dixitque Ioab quid vis currere fili mi
non eris boni nuntii baiulus
23qui respondit quid enim si cucurrero
et ait ei curre
currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
24David autem sedebat inter duas portas
speculator vero qui erat in fastigio portae super murum
elevans oculos vidit hominem currentem solum
25et exclamans indicavit regi
dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius
properante autem illo et accedente propius
26vidit speculator hominem alterum currentem
et vociferans in culmine ait
apparet mihi homo currens solus
dixitque rex et iste bonus est nuntius
27speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas
filii Sadoc
et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit
28clamans autem Achimaas dixit ad regem salve
et adorans regem coram eo pronus in terram ait
benedictus Dominus Deus tuus
qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum
regem
29et ait rex estne pax puero Absalom
dixitque Achimaas vidi tumultum magnum
cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum
nescio aliud
30ad quem rex transi ait et sta hic
cumque ille transisset et staret
31apparuit Chusi et veniens ait
bonum adporto nuntium domine mi rex
iudicavit enim pro te Dominus hodie
de manu omnium qui surrexerunt contra te
32dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom
cui respondens Chusi
fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis
et universi qui consurgunt adversum eum in malum
33contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae
et flevit et sic loquebatur vadens
fili mi Absalom fili mi Absalom
quis mihi tribuat ut ego moriar pro te
Absalom fili mi fili mi