1nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum
2et versa est victoria in die illa in luctum omni populo
audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
3et declinabat populus in die illa ingredi
civitatem
quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio
4porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna
fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi
5ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit
confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum
qui salvam fecerunt animam tuam
et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum
et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum
6diligis odientes te et odio habes
diligentes te
et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis
et vere cognovi modo
quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus
tunc placeret tibi
7nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis
iuro enim tibi per Dominum
quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac
et peius erit hoc tibi
quam omnia mala quae venerunt super te
ab adulescentia tua usque in praesens
8surrexit ergo rex et sedit in porta
et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta
venitque universa multitudo coram rege
Israhel autem fugit in tabernacula sua
9omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel
dicens
rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum
ipse salvavit nos de manu Philisthinorum
et nunc fugit de terra propter Absalom
10Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello
usquequo siletis et non reducitis regem
11rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens
loquimini ad maiores natu Iuda dicentes
cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam
sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius
12fratres mei vos os meum et caro mea vos
quare novissimi reducitis regem
13et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea
haec faciat mihi Deus et haec addat
si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab
14et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius
miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
15et reversus est rex et venit usque ad Iordanem
et Iuda venit in Galgala
ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
16festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim
et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
17cum mille viris de Beniamin
et Siba puer de domo Saul
et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo
et inrumpentes Iordanem ante regem
18transierunt vada
ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius
Semei autem filius Gera prostratus coram rege
cum iam transisset Iordanem
19dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem
neque memineris iniuriam servi tui
in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem
neque ponas rex in corde tuo
20agnosco enim servus tuus peccatum meum
et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph
descendique in occursum domini mei regis
21respondens vero Abisai filius Sarviae dixit
numquid pro his verbis non occidetur Semei
quia maledixit christo Domini
22et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae
cur efficimini mihi hodie in Satan
ergone hodie interficietur vir in Israhel
an ignoro hodie me factum regem super Israhel
23et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
24Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis
inlotis pedibus et intonsa barba
vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex
usque ad diem reversionis eius in pace
25cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex
quare non venisti mecum Mifiboseth
26qui respondens ait
domine mi rex servus meus contempsit me
dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum
et ascendens abirem cum rege
claudus enim sum servus tuus
27insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem
tu autem domine mi rex sicut angelus Dei
fac quod placitum est tibi
28neque enim fuit domus patris mei
nisi morti obnoxia domino meo regi
tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae
quid igitur habeo iustae querellae
aut quid possum ultra vociferari ad regem
29ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum
tu et Siba dividite possessiones
30responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat
postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
31Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim
transduxit regem Iordanem
paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
32erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius
et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris
fuit quippe vir dives nimis
33dixit itaque rex ad Berzellai
veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem
34et ait Berzellai ad regem
quot sunt dies annorum vitae meae
ut ascendam cum rege Hierusalem
35octogenarius sum hodie
numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum
aut delectare potest servum tuum cibus et potus
vel audire ultra possum vocem cantorum atque
cantricum
quare servus tuus fit oneri domino meo regi
36paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum
nec indigeo hac vicissitudine
37sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea
iuxta sepulchrum patris mei et matris meae
est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex
et fac ei quod tibi bonum videtur
38dixitque rex mecum transeat Chamaam
et ego faciam ei quicquid tibi placuerit
et omne quod petieris a me inpetrabis
39cumque transisset universus populus et rex Iordanem
osculatus est rex Berzellai et benedixit ei
et ille reversus est in locum suum
40transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo
omnis autem populus Iuda transduxerat regem
et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
41itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei
quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda
et transduxerunt regem et domum eius Iordanem
omnesque viros David cum eo
42et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel
quia propior mihi est rex
cur irasceris super hac re
numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
43et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait
decem partibus maior ego sum apud regem
magisque ad me pertinet David quam ad te
cur mihi fecisti iniuriam
et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum
durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel