1facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter
et consuluit David oraculum Domini
dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem
quia occidit Gabaonitas
2vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos
porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel
sed reliquiae Amorreorum
filii quippe Israhel iuraverant eis
et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda
3dixit ergo David ad Gabaonitas
quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum
ut benedicatis hereditati Domini
4dixeruntque ei Gabaonitae
non est nobis super argento et auro quaestio
contra Saul et contra domum eius
neque volumus ut interficiatur homo de Israhel
ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis
5qui dixerunt regi
virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus
ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel
6dentur nobis septem viri de filiis eius
et crucifigamus eos Domino
in Gabaath Saul quondam electi Domini
et ait rex ego dabo
7pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul
propter iusiurandum Domini
quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul
8tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia
quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth
et quinque filios Michol filiae Saul
quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
9et dedit eos in manu Gabaonitarum
qui crucifixerunt illos in monte coram Domino
et ceciderunt hii septem simul
occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei
10tollens autem Respha filia Ahia cilicium
substravit sibi super petram
ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo
et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem
11et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul
12et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius
a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan
in qua suspenderant eos Philisthim
cum interfecissent Saul in Gelboe
13et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius
et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius
in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius
feceruntque omnia quae praeceperat rex
et repropitiatus est Deus terrae post
haec
15factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel
et descendit David et servi eius cum eo
et pugnabant contra Philisthim
deficiente autem David
16Iesbidenob qui fuit de genere Arafa
cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat
et accinctus erat ense novo
nisus est percutere David
17praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae
et percussum Philistheum interfecit
tunc iuraverunt viri David dicentes
non egredieris nobiscum in bellum
ne extinguas lucernam Israhel
18secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos
tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
19tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos
in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites
Goliath Gettheum
cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
20quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus
qui senos in manibus pedibusque habebat digitos
id est viginti et quattuor
et erat de origine Arafa
21blasphemavit Israhel
percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David
22hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth
et ceciderunt in manu David et servorum eius