1facta est ergo longa concertatio
inter domum Saul et inter domum David
David proficiens et semper se ipso robustior
domus autem Saul decrescens cotidie
2nati quoque sunt filii David in Hebron
fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
3et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli
porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
4quartus autem Adonias filius Aggith
et quintus Safathia filius Abital
5sextus quoque Iethraam de Agla uxore David
hii nati sunt David in Hebron
6cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David
Abner filius Ner regebat domum Saul
7fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia
dixitque Hisboseth ad Abner
8quare ingressus es ad concubinam patris mei
qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait
numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie
qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui
et super fratres et proximos eius
et non tradidi te in manu David
et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie
9haec faciat Deus Abner et haec addat ei
nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo
10ut transferatur regnum de domo Saul
et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam
a Dan usque Bersabee
11et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
12misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra
et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea
tecum
et reducam ad te universum Israhel
13qui ait optime ego faciam tecum amicitias
sed unam rem peto a te dicens
non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul
et sic venies et videbis me
14misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens
redde uxorem meam Michol
quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
15misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais
16sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim
et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
17sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens
tam heri quam nudius tertius quaerebatis David
ut regnaret super vos
18nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens
in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel
de manu Philisthim et omnium inimicorum eius
19locutus est autem Abner etiam ad Beniamin
et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia
quae placuerant Israhel et universo
Beniamin
20venitque ad David in Hebron cum viginti viris
et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
21et dixit Abner ad David
surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel
et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua
cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
22statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus
cum praeda magna nimis
Abner autem non erat cum David in Hebron
quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
23et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant
nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus
venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace
24et ingressus est Ioab ad regem et ait
quid fecisti ecce venit Abner ad te
quare dimisisti eum et abiit et recessit
25ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet
te
et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis
26egressus itaque Ioab a David
misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira
ignorante David
27cumque redisset Abner in Hebron
seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae
ut loqueretur ei in dolo
et percussit illum ibi in inguine
et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
28quod cum audisset David rem iam gestam ait
mundus ego sum et regnum meum apud Dominum
usque in sempiternum
a sanguine Abner filii Ner
29et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus
tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
30igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner
eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
31dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo
scindite vestimenta vestra et accingimini saccis
et plangite ante exequias Abner
porro rex David sequebatur feretrum
32cumque sepelissent Abner in Hebron
levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner
flevit autem et omnis populus
33plangensque rex Abner ait
nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner
34manus tuae non sunt ligatae
et pedes tui non sunt conpedibus adgravati
sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti
congeminansque omnis populus flevit super eum
35cumque venisset universa multitudo
cibum capere cum David clara adhuc die
iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat
si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
36omnisque populus audivit
et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi
37et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa
quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
38dixit quoque rex ad servos suos
num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
39ego autem adhuc delicatus et unctus rex
porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt
retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam