1audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in
Hebron
et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
2duo autem viri principes latronum erant filio Saul
nomen uni Baana et nomen alteri Rechab
filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin
siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
3et fugerunt Berothitae in Getthaim
fueruntque ibi advenae usque in tempus illud
4erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus
quinquennis enim fuit
quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel
tollens itaque eum nutrix sua fugit
cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est
habuitque vocabulum Mifiboseth
5venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana
ingressi sunt fervente die domum Hisboseth
qui dormiebat super stratum suum meridie
6ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici
et percusserunt eum in inguine
Rechab et Baana frater eius et fugerunt
7cum autem ingressi fuissent domum
ille dormiebat super lectulum suum in conclavi
et percutientes interfecerunt eum
sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte
8et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron
dixeruntque ad regem
ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui
qui quaerebat animam tuam
et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie
de Saul et de semine eius
9respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon
Berothei
dixit ad eos vivit Dominus
qui eruit animam meam de omni angustia
10quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul
qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in
Siceleg
cui oportebat me dare mercedem pro nuntio
11quanto magis nunc
cum homines impii interfecerint virum
innoxium
in domo sua super lectulum suum
non quaeram sanguinem eius de manu vestra
et auferam vos de terra
12praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos
praecidentesque manus et pedes eorum
suspenderunt eos super piscinam in Hebron
caput autem Hisboseth tulerunt
et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron