1et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes
ecce nos os tuum et caro tua sumus
2sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos
tu eras educens et reducens Israhel
dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel
et tu eris dux super Israhel
3venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in
Hebron
et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino
unxeruntque David in regem super Israhel
4filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset
et quadraginta annis regnavit
5in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus
in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis
super omnem Israhel et Iudam
6et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem
ad Iebuseum habitatorem terrae
dictumque est ad David ab eis
non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes
non ingredietur David huc
7cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
8proposuerat enim in die illa praemium
qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas
et claudos et caecos
odientes animam David
idcirco dicitur in proverbio
caecus et claudus non intrabunt templum
9habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David
et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
10et ingrediebatur proficiens atque succrescens
et Dominus Deus exercituum erat cum eo
11misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina
et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes
et aedificaverunt domum David
12et cognovit David
quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel
et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
13accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem
postquam venerat de Hebron
natique sunt David et alii filii et filiae
14et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem
Samua et Sobab et Nathan et Salomon
15et Ibaar et Helisua
et Nepheg
16et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
17audierunt vero Philisthim
quod unxissent David regem super Israhel
et ascenderunt universi ut quaererent David
quod cum audisset David descendit in praesidium
18Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
19et consuluit David Dominum dicens
si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea
et dixit Dominus ad David
ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua
20venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi
et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me
sicut dividuntur aquae
propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
21et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius
22et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent
et diffusi sunt in valle Raphaim
23consuluit autem David Dominum
qui respondit non ascendas
sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
24et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum
tunc inibis proelium
quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam
ut percutiat castra Philisthim
25fecit itaque David sicut ei praeceperat
Dominus
et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer